PL 40, col. 790
De spiritu et anima (Auctor incertus), J. P. Migne
sic supremum carnis, id est, sensualitas animae gerens
similitudinem ad personalem unionem ejus essentiam
suscipere potest. Nec istud mirum est, cum
etiam in sensu et memoria pecudis sit quaedam imitatio
rationalitatis, et in appetitu voluntatis, et in iis
quae refugit, reprobationis. Spiritus namque corporeus,
qui utique vere est corpus, et sensu naturali
inter multa discernit, et vi concupiscibilitatis eligit, et
natura irascibilitatis reprobat. Habet siquidem corporea
vita quosdam gradus incrementorum, quibus
ad imaginem summae vitae proficit. Primus enim gradus
corporeae vitae est sensificatio. Secundus, per
sensum ingrediens imaginatio. Tertius, per imaginationem
conceptorum memoria. Quartus, secundum
sensuum passiones quaedam sine discretione intelligentiae
providentia, in qua quidem quasi rationis
imago est, et nulla ratio est. In his omnibus corporea
vita spiritualem vitam imitatur. Primo, in eo quod
sentit; secundo, in eo quod sensum concipit; tertio,
in eo quod concepta retinet; quarto, in eo quod sive
in imaginatis, sive in sensibus secundum quamdam
rationis similitudinem, sive ad appetendum, sive ad
fugiendum se inflectit. Convenientissima autem media
sunt carnis et animae, sensualitas carnis, quae maxime
ignis est; et phantasticum spiritus, qui igneus
vigor dicitur. Unde et quidam loquens de animabus
ait:
Igneus est ollis Vigor et coelestis origo.
[(Virgilius, Aeneid. lib. 6, vers. 730.)]
Mira societas carnis et animae, spiritus vitae et limi
terrae. Sic enim scriptum est, Fecit Deus hominem de
limo terrae; et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae [(Gen. II, 7)]
:
dans ei sensum et intellectum, ut per sensum
lutum sibi sociatum vivificaret, et per intellectum
regeret; et ut per intellectum intus ingrederetur et
contemplaretur Dei sapientiam et per sensum foris
egrederetur, et contemplaretur opera sapientiae, intellectu
intus illustravit, sensu foris decoravit, ut in utroque
refectionem inveniret, intus ad felicitatem, foris ad
jucunditatem. Sed quia bona exteriora diu stare non
possunt, jussus est homo ab exterioribus ad interiora
redire, et ab interioribus ad superiora ascendere. Tantae
siquidem dignitatis est humana conditio, ut nullum
bonum praeter summum ei sufficere possit. Plenum
fuit miraculo, quod tam diversa et tam divisa ab invicem,
ad invicem potuerunt conjungi. Nec minus mirabile
fuit quod limo nostro Deus se ipsum conjunxit,
ut sibi invicem unirentur Deus et limus, tanta sublimitas,
tanta vilitas. Nihil enim est Deo sublimius, et
nihil limo vilius. Mirabilis fuit conjunctio prima,
mirabilis et secunda, nec minus mirabilis erit tertia,
cum homo et angelus et Deus, unus erit spiritus.
Eodem namque bono bonus est homo, quo bonus est
angelus, eodemque bono uterque est beatus, si tamen
ambo idipsum eadem voluntate eodemque spiritu
cupiunt. Si enim tam disparem carnis et animae
naturam ad unam confoederationem atque amicitiam
Deus conjungere potuit, nequaquam erit ei
impossibile rationalem spiritum, qui usque ad consortium
terreni corporis humiliatus est, cum eodem
corpore glorificato, ut sit ei gloriae quod fuit ei sarcinae,
ad consortium beatorum spirituum, qui in sua
puritate perstiterunt, exaltare et usque ad suae gloriae
participationem sublimare. Ad hoc siquidem illum
sola charitate, nulla necessitate creavit Altissimus,
ut suae beatitudinis participem faceret. Si ergo
tantum gaudium et tanta laetitia est in vita ista temporali,
quae constat ex praesentia spiritus in corpore
corruptibili; quanta laetitia et quantum gaudium erit
in vita aeterna, quae constabit ex praesentia Deitatis
in spiritu rationali? Subjiciatur ergo corpus animo,
animus Deo; et unus spiritus erit cum eo: ita tamen