PL 40, col. 794
De spiritu et anima (Auctor incertus), J. P. Migne
quoniam corporalis quantitatis expers
est. Sed quia per praesentiam et operationem in
loco concluditur, localis et ipsa dicitur; verumtamen
non sicut corpus, cui secundum locum principium,
medium et finis assignatur. Respectu vero naturae
incorporeae, quae summe incommutabilis ubique est,
corporea est anima; quia tale aliquid non est ipsa:
nec tamen per loci spatium ita sistitur vel movetur,
ut majori sui parte majorem locum occupet, et breviore
breviorem, minorque sit in parte quam in toto.
Per omnes siquidem particulas corporis tota simul
adest, nec minor in minoribus, nec in majoribus
major. Sed alicubi intensius, alicubi remissius, et in
omnibus tota et in singulis tota est. Sicut enim Deus
ubique est totus in toto mundo, et in omni creatura
sua: sic anima ubique tota in toto corpore suo, tanquam
in quodam mundo suo, intensius tamen in corde
et in cerebro, quemadmodum Deus praecipue dicitur
esse in coelo.
CAPUT XIX. Tota agit quod agit.
Invisibilis et
incorporea est anima: si enim visibilis esset, corporea
esset. Et si corporea esset, partibilis esset, et
partes haberet, neque tota simul in uno loco esse posset.
Nullum enim corpus aut simul tangi totum potest,
aut simul tangere totum potest. Anima vero in quibuscumque
suis motibus vel actibus tota simul adest.
Tota videt, et tota visorum meminit: tota audit, et
tota sonorum reminiscitur: tota odorat, et tota odores
recolit: tota per linguam et palatum sapores sentit
et discernit: tota tangit dura vel mollia: tota simul
approbat et reprobat. Calida vero vel frigida summo
tantum digito tota discernit. Tota est visus, tota est
auditus, tota meminit: et cum tota meminit, tota est
memoria; cum tota vult, tota est voluntas; cum tota cogitat,
tota est cogitatio; cum tota diligit, tota est dilectio.
Potest namque ex parte cogitare, et ex parte diligere.
CAPUT XX. Animae vires ad virtutes et contra vitia. Virtutes sacramentales. Quibus Deo inhaereat, quibus corpori. Vis animae naturalis.
Habet anima affectiones,
quibus exercetur ad virtutes. Dolor namque
de peccatis, timor de suppliciis, desiderium de
promissis, gaudium de praemiis quaedam exercitia
sunt virtutum. Habet etiam virtutes, quibus instruitur
et armatur contra vitia. A prudentia namque scit
quid debeat facere: temperantiam habet contra prospera,
fortitudinem contra adversa, justitiam qua scit
quid cuique debeat reddere. Prudentia est scire quid
possit; fortitudo, facere quod possit; temperantia, non
praesumere quod non possit; justitia, non velle plus
quam possit. Prudentia est in eligendis; temperantia,
in utendis; fortitudo, in tolerandis; justitia, in
distribuendis. Prudentiae est nihil poenitendum appetere,
et nihil praeter justum velle facere. Temperantiae
est nihil nisi turpia timere, et quidquid agimus vel
cogitamus ad rationis normam dirigere. Fortitudinis
est terrenas cupiditates non solum reprimere, sed penitus
oblivisci. Justitiae est omnem animi cogitationem
ad solum Deum dirigere, eumque tanquam nihil aliud
sit sola mentis acie intueri. Habet autem anima sacramentales
virtutes quibus initiatur, id est, fidem,
spem, sacramentum Baptismi, inunctionem, Confirmationem,
et caetera quibus Deo consecratur. Habet
etiam virtutes, quibus proficit, et quibus Deo conjungitur,
ut est humilitas, puritas, charitas. Humilitas
eam Deo subjicit, puritas jungit, charitas unit.
Habet quoque anima vires quibus corpori commiscetur:
quarum prima est naturalis; secunda, vitalis;
tertia, animalis. Et sicut Deus trinus et unus, verus et
perfectus omnia tenet, omnia implet, omnia sustinet,
omnia superexcedit, omnia circumplectitur: sic anima
his tribus viribus per totum corpus diffunditur, non locali
distensione, sed vitali intensione. Naturalis namque
virtus operatur in hepate sanguinem et alios
quosque humores, quos per venas ad omnia corporis
membra transmittit, ut inde augeantur et nutriantur.
Vis ista quadrifaria est. Dividitur namque in appetitivam,
retentivam, expulsivam et distributivam. Appetitiva