PL 40, col. 858
De diligendo Deo (Auctor incertus), J. P. Migne
suos a peccatis meis, quasi nolens advertere quantum
delinquerem. Propter hoc, inquam, dissimulabat;
ut commendaret patientiam suam, impleret electionem
suam, confirmaret charitatem suam. Propter
hoc, ut bene memini, concussit cor meum, excitans
illud ut adverteret suorum vulnera peccatorum, et
vulnerum sentiret dolorem; etiam et terruit deducens
ad portas inferi, et praeparata iniquis supplicia monstrans:
et ut nil jam noxiae remaneret delectationis,
meliorem mihi consolationem inspirans, spem indulgentiae
dedit, deinde et ipsam indulgentiam contulit.
Sic autem ex toto indulsit, et tam liberaliter omnem
donavit injuriam, ut jam non damnet ulciscendo, nec
confundat improperando, nec minus diligat imputando.
Sunt enim aliqui sic donantes injuriam, ut
non ulciscantur, saepius tamen improperent: sunt et
aliqui, qui licet sileant, manet tamen aliquid alta mente
repositum, rancoremque tenent in animo; quorum utique
neutra plena est indulgentia. Longe ab his benignissima
divinitatis natura, liberaliter agit, ignoscit
plenarie: ita ut propter fiduciam peccatorum, sed
poenitentium, ubi superabundavit delictum, soleat et
gratia superabundare. Testis est Petrus, cui post trinam
negationem totius Ecclesiae pastoralis cura est
commissa: testis est Paulus, qui de Ecclesiae persecutore
effectus est vas electionis et doctor Gentium:
testis est Matthaeus, qui de telonio electus est in Apostolum,
cui etiam et Novi Testamenti primum scriptorem
esse donatum est.
CAPUT XIII. De dono continentiae. Cujus hostis triplex.
Post haec dedit mihi Dominus Deus continentiam.
Continentiam autem dico, non a sola luxuria,
sed a caeteris quoque, sicut necesse est, vitiis et peccatis.
Qui et aliquando vix per triduum continebam,
postea Dei auxiliante gratia, per longum tempus potui
continere. Ex hoc invenio unde merito exclamare
possim: Quia fecit mihi magna qui potens est [(Luc. I,
49)]
. Forte parum quid reputat aliquis continentiam:
sed ego non ita. Scio enim quos habeat oppugnatores,
et quantae illam necesse sit esse virtutis, ut possit
talibus resistere. Primus hostis continentiae nostrae
caro nostra est concupiscens adversus spiritum. Quam
domesticus hostis, quam periculosa lucta, quam intestinum
bellum! Hostem hunc crudelissimum nec fugere
possumus, o anima mea, nec fugare: sed circumferre
illum necesse est, quoniam alligatus est nobis.
Quid autem periculosius et miserabilius est, quam
quod hostem nostrum cogimur sustentare, perimere
eum non licet? Vides ergo quam sollicite te custodire
necesse sit ab ea, quae dormit in sinu tuo. Verumtamen
non est hic solus adversarius mihi; alium
adhuc habeo, qui circumcinxit me et obsedit undique.
Hostis iste est praesens saeculum nequam, qui per
quinque portas, quinque videlicet sensus corporis,
jaculis suis vulnerat me, et mors intrat per fenestras
meas. Tertius hostis est antiquus humani generis inimicus,
antiquus serpens callidior cunctis animantibus:
iste est hostis quem nec possumus videre,
quanto minus cavere? Hic hostis nunc quidem aperte
et violenter, nunc occulte et fraudulenter, semper autem
malitiose et crudeliter nos impugnat et persequitur.
Et ad haec toleranda, ne dicam superanda,
quis idoneus? Haec ideo dixi, ut innotesceret continentiae
difficultas, ut sciamus quae a Deo data sunt
nobis [(I Cor. II, 12)] : ac per hoc amplius diligamus
eum qui hanc nobis virtutem tribuit. Omnino enim
in Domino facimus hanc virtutem, et ipse ad nihilum
deducit omnes tribulantes nos. Ipse est qui non modo
carnem nostram cum vitiis vel concupiscentiis suis,
et praesens saeculum nequam cum curiositatibus suis