PL 40, col. 861
De diligendo Deo (Auctor incertus), J. P. Migne
imo libenter, non solum autem hoc, sed
etiam ardenter pro illo sustinere labores et dolores,
qui pro se tanta ac talia sustinuit. Per multas enim tribulationes oportet nos intrare in regnum coelorum [(Act. XIV, 21)]
.
Amplectatur igitur te anima mea,
Domine Jesu, crucifixum, sumat tui dulcissimi sanguinis
haustum: occupet memoriam meam haec
suavis meditatio, ne ex toto eam oblivio obscuret.
Judicem me nihil scire, nisi Jesum Christum, et hunc
crucifixum; ne scientiam meam a soliditate fidei vanus
error abducat: vindicet sibi totum amorem
meum haec tua mira dilectio; ne illum cupiditas
mundialis absorbeat. Mentem enim quam tuae, Domine,
dulcedo charitatis compleverit, non timor angustat,
non libido commaculat, non ira dilaniat, non
superbia elevat, non cenodoxiae inanis fumus eventilat,
non exagitat furor, non stimulus ambitionis
eviscerat, non avaritia contrahit, non dejicit tristitia,
non invidia tabefacit: nullum denique vitium eam
corrumpit, dum in eadem dulcedine immobilis persistit.
Qui ergo suis tanta praestat in praesenti, quanta
illis servat in futuro? Quae dat in praesenti, temporalia
sunt: quae autem in futuro saeculo se promittit
Deus suis daturum, aeterna sunt, et bonis temporalibus
incomparabiliter meliora. Temporalia enim bona
difficile acquiruntur, et acquisita facile dilabuntur:
et quae etiam habita sunt, cum gravi sollicitudine
custodiuntur, et cum dolore amittuntur, et amissa
cum gravi labore recuperantur. Futuri autem saeculi
bona nunquam amittuntur, nunquam minuuntur, cum
gaudio et quiete possidentur, semper habentur, semper
desiderantur, et nunquam fastidiuntur. Quae cum
semel quis acceperit, ita securus erit ea se nunquam
amissurum, sicut certus est vel erit illa se nunquam
velle amittere.
CAPUT XVII. Promissa Dei. Ea nimium desiderari non possunt.
Valde igitur diligendus est Deus
in promissis suis: qui magna nobis dedit, sed majora
promisit. Promisit nobis a labore requiem, a servitute
libertatem, a timore securitatem, a moerore
consolationem, a morte resurrectionem, et in resurrectione
plenum gaudium, summum gaudium et
indeficiens. Denique promisit nobis se ipsum, sicut
juravit patribus nostris daturum se nobis [(Luc. I, 73)] .
Magnae sunt igitur promissiones Dei, et ineffabiles;
et pro his, et in his vult amari a nobis aliquo modo.
Si modum quaeras, vehemens desiderium promissionis,
modus est amoris. Promissio Dei quantumcumque
desideretur, minus desideratur quam debet.
Nam quantumcumque profecerit, plus debet. Vehemens
itaque desiderium aliquo modo non habet modum,
cum non possit esse nimium. Cum in caeteris
rebus impatientia soleat culpari, in exspectatione
tantae promissionis laudabilis est vehemens impatientia
dilationis. Cum eum qui plus amat, et qui plus
desiderat, dilationis impatientia magis cruciat, spes
quae differtur affligit animam, haec autem omnia bona
in coelesti habentur patria. De illo igitur bono, quod
omnium bonorum summum est, quid vel quale sit,
primum dicendum est.
CAPUT XVIII. Quale et quantum electorum gaudium. Beatorum mentes invicem patebunt. Corpora erunt integra.
Excitemus igitur et erigamus totum
intellectum nostrum, in quantum Deus donaverit, et
cogitemus quale et quantum electorum sit unicum et
singulare gaudium istud, scilicet unum et summum
bonum, quod est vita, lux, beatitudo, sapientia,
aeternitas et multa hujusmodi bona; et tamen non
est nisi unicum et summum bonum, omnino sibi
sufficiens, nullo indigens, quo omnia indigent ut
sint, et bene sint. Hoc bonum est Deus Pater, hoc
est Verbum, id est, Filius Patris; hoc ipsum est
amor unus et communis Patri et Filio, scilicet Spiritus
sanctus ab utroque procedens. Quod autem est