PL 40, col. 878

Soliloquia animae ad Deum (Auctor incertus), J. P. Migne

et artibus, nunc palam, nunc occulte, sagittas venenatas
contra nos dirigens, ut interficiat animas nostras.
Et tamen, Domine, pessima insania nostra,
quia cum continue videamus contra nos draconem ore
aperto paratum ad devorandum, nihilominus dormimus
et lascivimus in pigritiis nostris, tanquam securi
ante eum, qui nihil aliud desiderat quam ut nos perdat.
Inimicus ut occidat, semper vigilat sine somno:
et nos ut custodiamus nos, nolumus evigilare a somno.
Ecce tetendit ante pedes nostros laqueos infinitos,
et omnes vias nostras implevit decipulis ad capiendas
animas nostras. Et quis effugiet? Laqueos posuit
in divitiis, laqueos in paupertate, laqueos tetendit
in cibo, in potu, in voluptate, in somno, in
vigiliis: laqueos posuit in verbo et in opere, et in
omni via nostra. Sed tu, Domine, libera nos de laqueo
venantium, et a verbo aspero [(Psal. XC, 3)] :
ut confiteamur tibi dicentes, Benedictus Dominus, qui
non dedit nos in captionem dentibus eorum. Anima nostra
sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus
contritus est, et nos liberati sumus [(Psal. CXXIII,
6, 7)]
.
CAPUT XVII. Lucis Dei ad eos cavendos necessitas. Diaboli versutia.
Et quidem, Domine lux mea,
revela oculos meos, ut videam lumen, et ambulem
in lumine tuo, et non impingam in laqueos
ejus. Quis enim evadet laqueos istos multos, nisi
videat eos? Et quis videbit, nisi quem tu illuminaveris
lumine tuo? Ipse enim pater tenebrarum laqueos
suos abscondit in tenebris suis, ut capiantur in
eis omnes qui sunt in tenebris suis, qui sunt filii tenebrarum
harum, non videntes lumen tuum, in quo qui
ambulat, non timebit. Qui enim ambulat in die, non
offendit: qui autem in nocte ambulat, offendit, quia
lux non est in eo [(Joan. XI, 9 et 10)] . Tu lux, Domine, tu
lux filiorum lucis, tu dies qui nescis occasum, in quo
ambulant filii tui sine offensione et sine quo omnes
qui ambulant, in tenebris sunt, quia te lucem mundi
non habent. Ecce quotidie cernimus, quia quo magis
a te vero lumine quis elongatur, eo magis peccatorum
involvitur tenebris; et quo magis est in tenebris,
eo minus videt laqueos in via sua; et ideo minus cognoscit,
et idcirco saepius capitur, et cadit in eis; et
quod est horribilius, etiam se cecidisse ignorat. Qui
vero suum casum ignorat, eo minus curat surgere,
quanto se existimat adhuc stare. Tu vero, lux mentis,
Domine Deus meus, nunc illumina oculos meos,
ut videam et cognoscam, ne corruam in conspectu
adversariorum meorum. Etenim in exterminium
nostrum laborat inimicus noster, quem petimus ut
facias liquefieri a facie nostra, sicut cera liquescit a
facie ignis [(Psal. LXVII, 3)] . Quoniam, Domine, ipse
est latro primus et ultimus, qui consilium fecit ut raperet
gloriam tuam, quando inflatus et elatus crepuit
et cecidit in foveam suam, et ejecisti eum de
monte sancto tuo, et de medio lapidum ignitorum, in
quorum medio ambulavit. Et nunc, vita mea, Deus
meus, ex quo cecidit, non cessat persequi filios tuos.
Et in odium tuum, o rex magne, cupit perdere hanc
creaturam tuam, quam creavit omnipotens bonitas
tua ad imaginem tuam; ut non possideat gloriam
tuam, quam ipse perdidit per superbiam suam. Sed
contere eum, fortis noster, ante nos agnos tuos: et
illumina nos ut videamus laqueos quos ipse paravit,
et evadamus ad te, laetitia Israel.
Et haec omnia tu, Domine, melius nosti, qui nosti
contentionem ejus, et cervicem ejus durissimam. Nec
hoc dico ut ostendam tibi, qui omnia vides, et nulla
te latet cogitatio. Sed ante pedes tuae majestatis de
inimico meo querimoniam facio, judex aeterne, ut et
ipsum damnes, et nos filios tuos salves, quorum fortitudo
tu es. Versutus est, Domine, iste hostis et tortuosus:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.