PL 40, col. 914

Meditationes (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus (Anselmu

sancto tuo Spiritu te in omnibus benedicere et glorificare,
cum multa cordis contritione et lacrymarum
fonte, cum multa reverentia et tremore: quia quorum
una est substantia, unum est et datum. Sed
quoniam corpus quod corrumpitur aggravat animam [(Sap. IX, 15)]
,
excita, quaeso, torporem meum tuis
stimulis, et fac me strenue perseverare in praeceptis
et laudibus tuis die ac nocte. Tribue ut concaleat
cor meum intra me, et in meditatione mea exardescat
ignis [(Psal. XXXVIII, 4)] . Et quia ipse tuus unice
natus dixit, Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit
me, traxerit eum; et, Nemo venit ad Patrem nisi per
me [(Joan. VI, 44; XIV, 6)]
: obsecro et suppliciter
rogo, trahe me tu semper ad ipsum, et ipse me tandem
perducat ad te illuc, ubi ille est in dextera tua
sedens; ubi sempiterna est vita et sempiterne beata;
ubi est amor perfectus, et nullus timor; ubi est dies
aeternus, et unus omnium spiritus; ubi est summa
et certa securitas, et secura tranquillitas, et tranquilla
jucunditas, et jucunda felicitas, et felix aeternitas,
et aeterna beatitudo, et beata tui sine fine visio
atque laudatio: ubi tu cum illo, et ille tecum in communione
sancti Spiritus aeternaliter ac sempiternaliter
vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum.
Amen.
CAPUT XVIII. Precatio ad Christum. Quid ipse sit nobis. Necessitas ei per amorem adhaerendi. Amor Christi domus Dei recordatione accenditur.
Spes mea Christe Deus, hominum tu dulcis amator,
Lux, via, vita, salus, pax et decus omne tuorum,
Omnia pro quorum voluisti ferre salute,
Carnem, vincla, crucem, vulnus, mortemque, sepulcrum,
Post tres inde dies devicta morte resurgens,
Discipulis visus, nutantia corda reformans,
Luce quater dena coelorum summa petisti:
Vivis in aeternum, nunc et per saecula regnans.
Tu Deus meus vivus et verus, pater meus sanctus,
Dominus meus pius, rex meus magnus, pastor
meus bonus, magister meus unus, abjutor meus opportunus,
dilectus meus pulcherrimus, panis meus
vivus; sacerdos meus in aeternum, dux meus ad patriam,
lux mea vera, dulcedo mea sancta, via mea
recta, sapientia mea praeclara, simplicitas mea pura,
concordia mea pacifica, custodia mea tuta, portio
mea bona, salus mea sempiterna, misericordia mea
magna, patientia mea robustissima, victima mea immaculata,
redemptio mea sancta, spes mea futura
charitas mea perfecta, resurrectio mea sancta, vita
mea aeterna, exsultatio et visio mea beatissima sine
fine mansura. Te deprecor, supplico et rogo, ut per
te ambulem, ad te perveniam, in te requiescam, qui
es via, veritas et vita [(Joan. XIV, 6)] , sine qua nemo
venit ad Patrem: te enim desidero dulcissimum et
pulcherrimum Dominum.
O splendor paternae gloriae, qui sedes super Cherubim,
et intueris abyssum, lumen veridicum, lumen
illuminans, lumen indeficiens, in quod desiderant Angeli
prospicere [(I Petr. I, 12)] ; ecce cor meum coram
te, discute tenebras ejus, ut amoris tui claritate plenius
perfundatur. Da mihi te, Deus meus, redde
mihi te: en amo te, et si parum est, amem validius.
Non possum metiri ut sciam quantum desit mihi amoris
tui ad id quod satis est, ut currat vita mea in amplexus
tuos, nec avertatur donec abscondatur in abscondito
vultus tui. Hoc tantum scio, quia mala mihi
est praeter te, Domine, non solum extra me, sed in
me ipso, et omnis copia quae Deus meus non est, egestas
mihi est. Bonum namque, quod neque in melius,
neque in deterius commutari potest, tu solus es; quia
solus simpliciter es: cui non est aliud vivere, et aliud

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.