PL 40, col. 921
Meditationes (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus (Anselmu
Quo cum Angelis et sanctae recreentur animae,
Uno pane vivunt cives utriusque patriae.
Avidi, et semper pleni, quod habent, desiderant.
Non satietas fastidit, neque fames cruciat;
Inhiantes semper edunt, et edentes inhiant.
Novas semper harmonias, vox meloda concrepat.
Et in jubilum prolata mulcent aures organa,
Digna, per quem sunt victores, regi dant praeconia.
Felix coeli quae praesentem regem cernit anima,
Et sub sede spectat alta orbis volvi machinam;
Solem, lunam et globosa cum planetis sidera.
Christe, palma bellatorum, hoc in municipium
Introduc me, post solutum militare cingulum;
Fac consortem donativi beatorum civium;
Praebe vires inexhausto laboranti praelio:
Ut quietem post praecinctum debeas emerito,
Teque merear potiri sine fine praemio. Amen.
CAPUT XXVII. Laudes Dei cum beatis celebrare. Beatorum gloria nobis incomprehensibilis. Animae stupor et perspicacia. Avolare a rebus creatis in Deum. Lux increata.
Benedic, anima mea, Domino, et
omnia quae intra me sunt, nomini sancto ejus. Benedic,
anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes
retributiones ejus. Benedicite Domino, omnia opera
ejus; in omni loco dominationis ejus benedic, anima
mea, Domino. Laudemus Dominum, quem laudant
Angeli, adorant Dominationes, tremunt Potestates:
cui Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant,
Sanctus, sanctus, sanctus. Jungamus voces
nostras vocibus sanctorum Angelorum, et communem
Dominum laudemus pro modulo nostro. Illi enim laudant
Dominum purissime et incessanter, quia semper
inhaerent contemplationi divinae, non per speculum
et in aenigmate, sed facie ad faciem.
Sed quis dicere vel cogitare sufficiat, qualis sit
in conspectu omnipotentis Domini illa beatorum spirituum
coelestiumque Virtutum innumerabilis multitudo,
quae sit in eis sine fine festivitas visionis Dei,
quae laetitia sine defectu, quis amoris ardor, non crucians,
sed delectans, quod sit in eis desiderium visionis
Dei cum satietate, et satietas cum desiderio, in quibus
nec desiderium poenam generat, nec satietas fastidium
parit; quomodo inhaerendo summae beatitudini
sint beati; quomodo conjuncti vero lumini facti
sunt lux; quomodo semper aspicientes incommutabilem
Trinitatem, mutati sunt in incommutabilitatem?
Sed quando illam angelicae dignitatis celsitudinem
comprehendere poterimus, qui nec ipsius animae
nostrae naturam investigare valemus? Qualis est
ista, quae carnem vivificare potest; se autem in sanctis
cogitationibus, ut volet, constringere non potest?
Qualis est ista, tam fortis, tam infirma; tam parva,
tam magna, quae rimatur secreta, et coelestia contemplatur,
atque humanis commodis multarum artium
peritiam perspicaci ingenio adinvenisse probatur?
Qualis ergo ista est, quae tam multa de caeteris novit,
et se qualiter facta sit, prorsus ignorat? Licet enim
nonnulla ambigua a quibusdam super ejus origine
proferantur, invenimus tamen eam esse quemdam
intellectualem spiritum per Creatoris potentiam factum,
immortaliter juxta modum suum viventem, mortale
corpus quod sustinet vivificantem, mutabilitati subjectum,
oblivioni deditum, quem timor saepe afficit,
laetitia extollit. O res mira omnique stupore dignissima!
De Deo quidem creatore omnium, qui est
incomprehensibilis et ineffabilis, excelsa et mirabilia
nimis omni remota ambiguitate legimus, loquimur
et scribimus: de angelis autem et animabus
quidquid dicimus, non tam evidenter approbare possumus.