PL 40, col. 923

Meditationes (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus (Anselmu

vivificas omnia, qui creasti omnia, qui ubique es,
et ubique totus, qui sentiri potes, videri non potes;
qui nusquam dees, et tamen ab iniquorum cogitationibus
longe es; qui nec ibi dees, ubi longe es: quia
ubi non es per gratiam, ades per vindictam. Qui omnia
tangis, nec tamen omnia aequaliter tangis. Quaedam
enim tangis ut sint, nec tamen ut vivant et sentiant:
quaedam vero tangis ut sint et vivant, nec tamen ut
sentiant et discernant: quaedam vero tangis ut sint,
vivant, sentiant, non tamen ut discernant: quaedam
vero tangis ut sint, vivant, sentiant et discernant. Et
cum tibimetipsi nunquam dissimilis sis, dissimiliter
tamen tangis dissimilia. Qui ubique praesens es, et
inveniri vix potes; quem stantem sequimur, et apprehendere
non valemus; qui tenes omnia, imples
omnia, circumplecteris omnia, superexcedis omnia,
sustines omnia. Neque enim ex alia parte sustines,
atque ex alia parte superexcedis, neque ex alia
parte imples, atque ex alia circumplecteris: sed circumplectendo
imples, et implendo circumplecteris;
sustinendo superexcedis, et superexcedendo sustines.
Qui doces corda fidelium sine strepitu verborum.
Qui attingis a fine usque ad finem fortiter, et disponis
omnia suaviter [(Sap. VIII, 1)] . Qui locis non distenderis,
nec temporibus variaris. Neque habes accessus
et recessus, sed habitas lucem inaccessibilem,
quam nullus hominum vidit, sed nec videre potest [(I Tim. VI, 16)] .
In te manens quietus, ubique circuis
totum. Non enim scindi vel dividi poteris, quia vere
unus es: nec in partes efficeris, quia totus totum tenes,
totum imples, totum illustras et possides. Hujus
videlicet mysterii immensam profunditatem mens
humana concipere non potest, nec oratoria lingua
enarrare, neque diffusi sermonis bibliothecarum
volumina queunt explicare. Si totum mundum libri
repleant, tua scientia inenarrabilis non potest enarrari.
Quoniam vere indicibilis es, nullo modo scribi
poteris, neque concludi, qui es fons lucis divinae, et
sol claritatis aeternae. Magnus enim es sine quantitate,
et ideo immensus; bonus es sine qualitate, et ideo
vere et summe bonus; et nemo bonus nisi tu solus,
cujus voluntas opus est, cui velle posse est; qui omnia
quae ex nihilo creasti, sola voluntate fecisti; qui
omnem creaturam tuam absque indigentia aliqua
possides, et sine labore gubernas, et absque taedio
regis, et nihil est quod perturbet ordinem imperii
tui, vel in summis, vel in imis; qui in omnibus locis
sine loco haberis, et omnia contines sine ambitu,
et ubique praesens es sine situ et motu; qui nec mali
auctor es, quodque facere non potes, qui nihil non
potes. Neque unquam te quidquam fecisse poenituit,
nec ullius commotionis animi tempestate turbaris,
nec totius terrae particula regnum tuum est. Nulla
flagitia vel scelera probas aut imperas. Nunquam
mentiris, quia aeterna veritas es. Cujus unius bonitate
facti sumus, et justitia poenas luimus, et clementia
liberamur. Nam nihil coeleste, nihil igneum,
nihil terrenum, nihilque quod corporis sensus attingit,
pro te colendum es. Qui vere es quod es, et non
mutaris. Cui maxime ac specialiter convenit illud
quod Graeci dicunt ὤν, Latini Est: quia semper idem
ipse es, et anni tui non deficient [(Psal. CI, 28)] .
Haec et alia multa docuit me sancta mater Ecclesia,
cujus factus sum membrum per gratiam tuam.
Docuit sane te solum et vivum et verum Deum non
esse corporeum vel passibilem aut palpabilem: nihilque
de substantia tua vel natura ullo modo esse violabile
aut commutabile, aut compositum vel fictum.
Et ideo certum est corporeis oculis te non posse sentiri:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.