PL 40, col. 928
Meditationes (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus (Anselmu
benedico, atque adoro. Si enim Angeli te adorantes
et laudantes, mira exsultatione repleti tremunt; ego
peccator, dum tibi assisto, laudes dico, sacrificium offero,
cur non corde paveo, vultu palleo, labiis tremo, toto
corpore inhorresco, sicque obortis lacrymis coram te
indesinenter lugeo? Volo, sed non valeo: et quia nequeo
quod desidero, mecum vehementer admiror,
dum te nimis terribilem oculis fidei cerno, Sed quis
hoc sine ope gratiae tuae? Universa enim salus nostra,
magna misericordia tua. Miserum me! quomodo sic
insensata facta est anima mea, ut non terreatur terrore
nimio, dum stat ante Deum, et suas illi laudes
decantat? Miserum me! quomodo sic induruit cor
meum, ut oculi mei indesinenter non producant flumina
lacrymarum, dum servus sermocinatur coram
Domino suo, homo cum Deo, creatura cum creatore,
qui factus est ex limo [(Gen. II, 7)] cum eo qui omnia
fecit ex nihilo? Ecce, Domine, pono me ante te,
et quid in secretis de me sentio, paternis auribus
non taceo. Tu dives in misericordia, et largus in
praemiis, da mihi de bonis tuis, ut ex eis serviam
tibi: non enim aliunde possumus tibi servire neque
placere, nisi de tuo munere. Confige, quaeso, timore
tuo carnes meas: laetetur cor meum, ut timeat nomen
tuum. Utinam sic te timeret peccatrix anima mea,
quomodo ille vir sanctus, qui dixit: Semper enim
quasi tumentes super me fluctus timui Deum [(Job XXXI,
25)]
. Dator omnium bonorum Deus, da mihi inter
laudes tuas fontem lacrymarum simul cum cordis puritate
et mentis jubilatione: ut perfecte te diligens,
et digne te laudans, ipso cordis palato sentiam, gustem,
et sapiam quam dulcis es, Domine, sicut scriptum
est, Gustate et videte quoniam suavis est Dominus,
beatus vir qui sperat in eo [(Psal. XXXIII, 9)]
. Beatus populus qui scit jubilationem
[(Psal. LXXXVIII,
16)]
. Beatus vir cujus est auxilium abs te, ascensiones in
corde suo disposuit in valle lacrymarum, in loco quem
posuit [(Psal. LXXXIII, 6, 7)]
. Beati mundo corde, quoniam
ipsi Deum videbunt [(Matth. V, 8)]
. Beati qui habitant
in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt
te [(Psal. LXXXIII, 5)]
.
CAPUT XXXV. Preces amore Jesu ferventes. Amorum duorum indoles.
Jesu nostra redemptio,
amor et desiderium, Deus de Deo, adesto mihi famulo
tuo. Te invoco ad te clamo clamore magno in toto
corde meo. Te invoco, in animam meam; intra in eam,
et coapta eam tibi, ut possideas eam sine macula et
sine ruga. Mundissimo namque Domino munda debetur
habitatio. Sanctifica ergo me vas tuum quod fecisti,
de malitia evacua, imple de gratia, et plenum
conserva: ita ut dignissimum habitationis tuae efficiar
templum hic et in perpetuum. Dulcissime, benignissime,
amantissime, charissime, pretiosissime, desiderantissime,
amabilissime, pulcherrime: tu melle
dulcior, lacte et nive candidior, nectare suavior, gemmis
et auro pretiosior, cunctisque terrarum divitiis et
honoribus mihi charior. Quid dico, Deus meus, una
spes mea, praegrandis misericordia mea? Quid dico,
dulcedo mea non fallax, dulcedo felix et secura? Quid
dico dum talia dico? Dico quod valeo, sed non dico
quod debeo. Utinam possem talia, qualia illi hymnidici
Angelorum chori! O quam libenter me in tuis
laudibus totum effunderem! O quam devotissime illa
coelestis melodiae cantica ad laudem et gloriam nominis
tui in medio Ecclesiae infatigabilis perorarem! Sed
quia talia non possum, numquid tacebo? Vae tacentibus
de te qui ora mutorum resolvis, et linguas infantium
facis disertas! Vae tacentibus de te, quoniam
ipsi loquaces muti sunt, cum tuas dicunt laudes!
Quis digne te laudare potest, ineffabilis virtus et
sapientia Patris? Et quoniam nulla invenio verba,
quibus te sufficienter valeam explicare, cunctipotens