PL 40, col. 932

Meditationes (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus (Anselmu

flendo quaesivit, et quaerendo perseveravit; ideo prima
omnium te invenire, te videre, te alloqui meruit [(Joan. XX, 11-17)] .
Et non solum haec, sed etiam
ipsis discipulis gloriosae resurrectionis tuae praenuntia
exstitit, te praecipiente et clementer monente, Vade,
dic fratribus meis, ut eant in Galilaeam; ibi me videbunt [(Matth. XXVIII, 10)]
.
Si igitur ita flevit, et in fletu
perseveravit mulier quae viventem cum mortuis quaerebat,
quae te manu fidei non tangebat; quomodo
plangere et in planctu persistere debet anima, quae te
redemptorem suum jam coelo praesidentem, et ubique
regnantem corde credit, ore confitetur? Quomodo
ergo gemere et flere debet talis anima, quae te toto corde
diligit, teque toto desiderio videre concupiscit?
Solum confugium et unica spes miserorum, cui
nunquam sine spe misericordiae supplicatur, praesta
mihi hanc gratiam propter te et nomen sanctum tuum,
ut quoties de te cogito, de te loquor, de te scribo,
de te lego, de te confero, quoties tui reminiscor, tibi
assisto, laudes, preces, et sacrificium offero, toties
obortis lacrymis in conspectu tuo copiose et dulciter
fleam, ita ut efficiantur mihi lacrymae meae panes die
ac nocte. Tu quidem, Rex gloriae et omnium virtutum
magister, docuisti nos verbo et exemplo gemere
et flere, dicens, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur [(Id. V, 5)]
.
Tu flevisti defunctum amicum,
et lacrymatus es super perituram civitatem [(Joan. XI,
35; Luc. XIX, 41)] : rogo te, bone Jesu, per illas tuas
beatissimas lacrymas, et per omnes miserationes tuas,
quibus mirabiliter nobis perditis subvenire dignatus
es, da mihi gratiam lacrymarum, quam multum desiderat,
et a te petit anima mea: quia sine dono tuo
non possum habere eam. Per Spiritum sanctum tuum,
qui dura corda peccatorum mollit, et ad fletum compungit,
da mihi gratiam lacrymarum, sicut dedisti
patribus meis, quorum vestigia debeo imitari: ut
plangam me in omni vita mea, sicut ipsi se planxerunt
nocte ac die. Propter merita et orationes eorum,
qui tibi placuerunt et devotissime servierunt, miserere
mei miserrimi et indigni servi tui, et da mihi
gratiam lacrymarum. Da mihi irriguum inferius, et
irriguum superius; ut sint mihi lacrymae meae panes
die ac nocte. Efficiar in conspectu tuo, Deus meus,
per ignem compunctionis holocaustum pingue et medullatum:
macter totus in ara cordis mei, et tanquam
pinguissimum holocaustum assumar tibi in odorem
suavitatis. Da mihi fontem irriguum, fontemque
perspicuum, in quo lavetur assidue istud inquinatum
holocaustum. Licet enim me tibi totum obtulerim
opitulante gratia tua; in multis tamen quotidie offendo
propter nimiam fragilitatem meam. Da mihi
ergo gratiam lacrymarum, benedicte et amabilis Deus,
praecipue ex multa dulcedine amoris tui, et commemoratione
misericordiarum tuarum. Praepara hanc
mensam famulo tuo in conspectu servi tui, et da mihi
eam in potestatem, ut quoties volo satier ex ea. Tribue
pro pietate et bonitate tua, ut iste calix tuus inebrians et
praeclarus satiet sitim meam: ut inhiet tibi spiritus
meus, et ardeat mens mea in amore tuo, oblita vanitatis
et miseriae. Audi, Deus meus, audi, lumen oculorum
meorum, audi quae peto, et da quae petam ut
audias. Pie et exorabilis Domine, ne efficiaris mihi
inexorabilis propter peccata mea, sed propter bonitatem
tuam suscipe servi tui preces, et da mihi effectum
petitionis et desiderii mei, precibus et meritis
gloriosae virginis Mariae dominae meae et omnium
sanctorum. Amen.
CAPUT XXXVII. Precatio ad Christum Dei desiderio flagrans. Homo eget duplici cibo. Gemitus animae sitientis Deum. Contemplationis pennas interim petit, et ut sileat sibi quidquid creatum est. Precatur charitatis vulnus. Omnem hic respuit consolationem.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.