PL 40, col. 934
Meditationes (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus (Anselmu
sine tumultuantium cogitationum caeca caligine. Confugiat,
Domine, mens mea sub umbra alarum tuarum
ab aestibus cogitationum hujus saeculi: ut in tui refrigerii
temperamento absconsa, laetabunda cantet et
dicat: In pace in idipsum dormiam et requiescam [(Psal. IV, 9)]
.
Dormiat, obsecro, Deus meus, dormiat
memoria mea ab omnibus quae sub coelo sunt,
vigilans in te, sicut scriptum est, Ego dormio, et cor
meum vigilat. Sit tuta, sit semper secura sub pennis
protectionis tuae anima mea, Deus meus. Maneat in
te, et foveatur semper a te. Contempletur te in mentis
excessu, et cantet laudes tuas in jubilatione. Et
haec dulcia dona tua sint inter hos turbines consolatio
mea interim, donec veniam ad te pacem veram,
ubi non est arcus, scutum, gladius et bellum; sed
est summa et certa securitas, et secura tranquillitas,
et tranquilla securitas, et jucunda felicitas, et
felix aeternitas, et aeterna beatitudo, et beata tui visio
et laudatio in saecula saeculorum. Amen.
Christe Domine, virtus et sapientia Patris, qui
ponis nubem ascensum tuum, qui ambulas super
pennas ventorum, qui facis angelos tuos spiritus,
et ministros tuos ignem urentem, obsecro; et suppliciter
rogo, da praepetes pennas fidei, da celeres
alas virtutum, quibus evectus aeterna et coelestia
valeam contemplari. Adhaereat, quaeso, anima mea
post te, et suscipiat me dextera tua. Sustollat me
super altitudine terrae, et cibet me illa coelesti haereditate,
cui suspirat peregrinatio mea die ac nocte.
Et quia moribunda membra vigorem animae hebetant;
Disjice terrenae nebulas et pondera molis.
Sistevagam mentem per devia multa ruentem,
Et da coelestem menti conscendere sedem;
ut superno lumine irradiata, terram despiciat, coelum
aspiciat, peccata odiat], justitiam diligat. Quid
enim pulchrius, quidve dulcius, quam inter tenebras
hujus vitae multasque amaritudines, divinae dulcedini
inhiare, et aeternae beatitudini suspirare, illicque teneri
mentem, ubi vera haberi gaudia certissimum est?
Dulcissime, benignissime, amantissime, charissime,
pretiosissime, desiderantissime, amabilissime, pulcherrime,
quando te videbo? quando apparebo ante
faciem tuam? quando satiabor de pulchritudine tua?
quando educes me de hoc carcere tenebroso, ut confitear
nomini tuo, ita ut deinceps non compungar?
quando transibo in illam admirabilem et pulcherrimam
domum tuam, ubi personat vox laetitiae et exsultationis
in tabernaculis justorum? Beati qui habitant
in domo tua, in saeculum saeculi laudabunt te [(Psal.
LXXXIII, 5)] . Beati et vere beati, quos elegisti jam
et assumpsisti in illam coelestem haereditatem. Ecce
sancti tui, Domine, florent ante te sicut lilium. Replentur
enim ab ubertate domus tuae, et torrente
voluptatis tuae potas eos [(Psal. XXXV, 9)] : quoniam
tu es fons vitae, et in lumine tuo vident lumen, usque
adeo ut ipsi, videlicet lumen illuminatum per te Deum
lumen illuminans, sicut sol effulgeant in conspectu
tuo. Quam mira, quam pulchra, quam acceptabilia
sunt domus tuae habitacula! Domine virtutum, concupiscit
intrare in ea haec peccatrix anima mea.
Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis
gloriae tuae [(Psal. XXV, 8)] . Unam petii a te,
hanc requiram, ut inhabitem in domo tua omnibus
diebus vitae meae [(Psal. XXVI, 4)] . Quemadmodum desiderat
cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima
mea ad te, Deus. Quando veniam, quando parebo,
quando videbo Deum meum, quem sitit anima mea [(Psal. XLI, 2)] ?
Quando videbo eum in terra viventium?
In ista enim terra morientium mortalibus