PL 40, col. 936

Meditationes (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus (Anselmu

et admirabilem et pulcherrimam faciem tuam,
omni dulcedine plenam, cum his quos elegisti, majestatem
tuam supplex adorem, et illic tandem coelesti
et ineffabili repletus jubilo aeternae exsultationis, exclamem
cum diligentibus te, dicens: Ecce quod concupivi
jam video, quod speravi jam teneo, quod desideravi
jam habeo: Illi jam in coelis junctus sum,
quem in terris positus tota virtute dilexi, tota charitate
amplexus sum. Cui toto amore inhaesi, ipsum
laudo, benedico atque adoro, qui vivit et regnat Deus
in saecula saeculorum. Amen.
CAPUT XXXVIII. Precatio in afflictione.
Miserere,
Domine, miserere, pie, miserere mihi miserrimo
peccatori indigna agenti, et digna patienti;
assidue peccanti, et tua flagella quotidie sustinenti.
Si penso malum quod feci, non est tantum quod patior;
gravius est quod commisi, levius quod tolero.
Justus es, Domine; et rectum judicium tuum: omnia
judicia tua justa et vera sunt. Justus et rectus es tu,
Domine Deus noster, et non est ulla iniquitas in te.
Non enim injuste neque crudeliter affligis nos peccatores,
omnipotens et misericors Domine: qui cum
non essemus, potenter fecisti nos, et cum perditi
fuissemus culpa nostra, pietate et bonitate tua mirabiliter
recuperasti nos. Scio et certus sum, quod
vita nostra non temerariis motibus agitur, sed a te
Domino Deo disponitur et gubernatur. Unde tibi cura
est de omnibus, praecipue de servis tuis, qui totam
spem suam posuerunt in sola misericordia tua. Idcirco
obsecro et suppliciter rogo, ut non facias mihi secundum
peccata mea, quibus iram tuam merui; sed secundum
magnam misericordiam tuam, quae superat
etiam peccata totius mundi. Tu, Domine, qui exterius
flagella irrogas, da semper interius indeficientem patientiam:
ita ut laus tua non recedat ex ore meo.
Miserere mei, Domine, miserere mei, et adjuva me
sicut tu nosti quod mihi necesse est in corpore
et in anima: scis omnia, potes omnia, qui vivis in
saecula.
CAPUT XXXIX.-- Precatio ad Deum mixta timore et fiducia. Confessio iniquitatum. Conversio ad Patrem unde indulgeat. Humilis a Filio veniae postulatio. Judicii horror. Ad misericordiam Dei confugit. Jesu nomen fiduciam praebet.
Domine Jesu Christe,
Fili Dei vivi, qui expansis in cruce manibus propter
mortalium omnium redemptionem hausisti calicem
passionis, mihi hodie praebere digneris auxilium.
Ecce pauper venio ad te divitem, miser ad misericordem,
ne recedam vacuus vel contemptus. Esuriens
incipio te quaerere, ne deserar a te jejunus; famelicus
accedo, ne recedam impastus. Et si antequam comedam
suspiro, da vel post suspiria ut comedam. In
primis, dulcissime Jesu, coram magnificentia tuae
suavitatis confiteor adversum me injustitiam meam.
Ecce, Domine, in peccatis fui conceptus et natus, et
tu me abluisti et sanctificasti, et ego postea me majoribus
sordidavi peccatis. Fui enim in necessariis
natus, postea in spontaneis volutatus; sed tuae, Domine,
miserationis non immemor, tulisti me de domo
patris mei carnalis, et de tabernaculis peccatorum, et
inspirasti mihi ut sequerer te cum generatione quaerentium
faciem tuam, ambulantium semitam rectam,
commorantium inter lilia castitatis; et tecum discumbentium
in coenaculo altissimae paupertatis: et ego
tot beneficiorum ingratus, post religionis ingressum
multa commisi illicita, multa perpetravi nefanda; et
ubi peccata emendare debui, peccata peccatis addidi.
Haec sunt mala mea, Domine, quibus exhonoravi te,
et maculavi me, quem ad imaginem et similitudinem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.