PL 41, col. 232
De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: City of God 8.7 · City of God 8.6 · City of God 8.8
,
et ideo nec comparabilis: atque ibi esse rerum
principium rectissime crediderunt, quod factum non
esset, et ex quo facta cuncta essent. Ita quod notum
est Dei, ipse manifestavit eis, cum ab eis invisibilia
ejus, per ea quae facta sunt intellecta conspecta sunt;
sempiterna quoque virtus ejus et divinitas [(Rom. I,
19, 20)] : a quo etiam visibilia et temporalia cuncta
creata sunt. Haec de illa parte quam physicam, id est
naturalem, nuncupant, dicta sint.
CAPUT VII.-- Quanto excellentiores caeteris in logica, id est rationali philosophia, Platonici sint habendi.
Quod autem attinet ad doctrinam, ubi altera pars
versatur, quae ab eis logica, id est rationalis, vocatur;
absit ut his comparandi videantur, qui posuerunt
judicium veritatis in sensibus corporis, eorumque
infidis et fallacibus regulis omnia quae discuntur metienda
esse censuerunt, ut Epicurei, et quicumque
alii tales; ut etiam ipsi Stoici, qui cum vehementer
amaverint solertiam disputandi, quam dialecticam
nominant, a corporis sensibus eam ducendam putarunt;
hinc asseverantes animum concipere notiones,
quas appellant ἐννοίας earum rerum scilicet quas definiendo
explicant; hinc propagari atque connecti
totam discendi docendique rationem. Ubi ego multum
mirari soleo, cum pulchros dicant non esse nisi
sapientes, quibus sensibus corporis istam pulchritudinem
viderint, qualibus oculis carnis formam sapientiae
decusque conspexerint. Hi vero, quos
merito caeteris anteponimus, discreverunt ea quae
mente conspiciuntur, ab iis quae sensibus attinguntur;
nec sensibus adimentes quod possunt, nec eis
dantes ultra quam possunt. Lumen autem mentium
esse dixerunt ad discenda omnia, eumdem ipsum
Deum a quo facta sunt omnia.
CAPUT VIII.-- Quod etiam in morali philosophia Platonici obtineant principatum.
Reliqua est pars moralis, quam graeco vocabulo
dicunt ἠθικήν, ubi quaeritur de summo bono, quo
referentes omnia quae agimus, et quod non propter
aliud, sed propter se ipsum appetentes, idque adipiscentes,
nihil quo beati simus, ulterius requiramus.
Ideo quippe et finis est dictus, quia propter hunc
caetera volumus, ipsum autem nonnisi propter ipsum.
Hoc ergo beatificum bonum alii a corpore, alii ab animo,
alii ab utroque in homine esse dixerunt. Videbant
quippe ipsum hominem constare ex animo et corpore,
et ideo ab alterutro istorum duûm, aut ab utroque
bene sibi esse posse credebant, finali quodam bono,
quo beati essent, quo cuncta quae agebant referrent,
atque id quo referendum esset non ultra quaererent.
Unde illi qui dicuntur addidisse tertium genus bonorum,
quod appellatur extrinsecus, sicuti est honor,