PL 41, col. 535
De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: City of God 17.0
non habet homo; et dicitur Deo, Sub umbra alarum
tuarum protege me [(Psal. XVI, 8)]
: ut intelligant homines
de illa ineffabili natura, non propriis, sed translatis
rerum vocabulis ista dici.
4.
Quod vero adjungitur, Et erit, qui superaverit in
domo tua, veniet adorare ei: non proprie de domo dicitur
hujus Heli, sed illius Aaron, de qua usque ad
adventum Jesu Christi homines remanserunt, de quo
genere etiam nunc usque non desunt. Nam de illa
domo hujus Heli jam supra dictum erat, Et omnis qui
superaverit domus tuae, decidet in gladio virorum.
Quomodo ergo hic vere dici potuit, Et erit, qui superaverit
in domo tua, veniet adorare ei; si illud est
verum, quod ultore gladio nemo inde supererit: nisi
quia illos intelligi voluit, qui pertinent ad stirpem,
sed illius totius sacerdotii secundum ordinem Aaron?
Ergo si de illis est praedestinatis reliquiis, de quibus
alius propheta dixit, Reliquiae salvae fient [(Isai. X, 22)]
;
unde et Apostolus, Sic ergo, inquit, et in hoc tempore
reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt [(Rom.
XI, 5)]
; quia de talibus reliquiis bene intelligitur esse
de quo dictum est, Qui superaverit in domo tua: profecto
credit in Christum; sicut temporibus Apostolorum ex
ipsa gente plurimi crediderunt; neque nunc desunt,
qui, licet rarissime, tamen credant, et impletur in eis
quod hic iste homo Dei continuo secutus adjunxit, Veniet
adorare ei obolo argenti: cui adorare, nisi illi summo sacerdoti, qui et Deus est? Neque enim in illo sacerdotio
secundum ordinem Aaron, ad hoc veniebant
homines ad templum vel altare Dei, ut sacerdotem
adorarent. Quid est autem quod ait, obolo argenti,
nisi brevitate verbi fidei, de quo commemorat Apostolus
dictum, Verbum consummans et brevians faciet
Dominus super terram [(Rom. IX, 28; Isai. X, 23)]
; Argentum
autem pro eloquio poni, Psalmus testis est,
ubi canitur: Eloquia Domini eloquia casta, argentum
igne examinatum [(Psal. XI, 7)]
.
5.
Quid ergo dicit iste, qui venit adorare sacerdoti
Dei et sacerdoti Deo? Jacta me in unam partem sacerdotii
tui, manducare panem. Nolo in patrum meorum
collocari honore, qui nullus est: jacta me in
partem sacerdotii tui. Elegi enim abjectus esse in domo
Dei [(Psal. LXXXIII, 11)]
: qualecumque et quantulumcumque
membrum esse cupio sacerdotii tui. Sacerdotium
quippe hic ipsam plebem dicit, cujus plebis
ille sacerdos est Mediator Dei et hominum homo
Christus Jesus. Cui plebi dicit apostolus Petrus, Plebs
sancta, regale sacerdotium [(I Petr. II, 9)]
. Quamvis
nonnulli, sacrificii tui sint interpretati; non, sacerdotii
tui: quod nihilominus eumdem significat populum
christianum. Unde dicit apostolus Paulus, Unus panis,
unum corpus multi sumus [(I Cor. X, 17)]
. Quod ergo
addidit, manducare panem, etiam ipsum sacrificii genus
eleganter expressit, de quo dicit sacerdos ipse,