PL 41, col. 734

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: City of God 21.20 · City of God 21.21 · City of God 21.19

manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum [(Joan. VI,
50-52)]
. Ab aeterna ergo morte, inquiunt, necesse
est istos erui, et ad vitam aeternam quandocumque
perduci.
CAPUT XX.-- De his qui non omnibus, sed iis tantum qui apud Catholicos sunt renati, etiamsi postea in multa crimina erroresque proruperint, indulgentiam pollicentur.
Item sunt qui hoc nec omnibus habentibus Baptismatis
Christi et ejus corporis sacramentum, sed
solis Catholicis, quamvis male viventibus pollicentur;
quia non solo sacramento, sed re ipsa manducaverunt
corpus Christi, in ipso ejus corpore constituti,
de quo dicit Apostolus, Unus panis, unum corpus multi
sumus [(I Cor. X, 17)]
: ut etiamsi postea in aliquam
haeresim vel etiam in gentilium idololatriam lapsi
fuerint, tantum quia in corpore Christi, id est in
Ecclesia catholica, sumpserunt Baptismum Christi
et manducaverunt corpus Christi, non moriantur in
aeternum, sed vitam quandoque consequantur aeternam;
atque illa omnis impietas quanto major fuerit,
non eis valeat ad aeternitatem, sed ad diuturnitatem
magnitudinemque poenarum.
CAPUT XXI.-- De his qui eos qui permanent in catholica fide, etiamsi pessime vixerint, et ob hoc uri meruerint, tamen propter fidei fundamentum salvandos esse definiunt.
Sunt autem qui propter id quod scriptum est, Qui
perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [(Matth.
XXIV, 13)]
: non nisi in Ecclesia catholica perseverantibus,
quamvis in ea male viventibus, hoc promittunt,
per ignem videlicet salvandis merito fundamenti,
de quo ait Apostolus, Fundamentum enim aliud nemo
potest ponere, praeter id quod positum est, quod est
Christus Jesus. Si quis autem aedificat super fundamentum
hoc aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna,
fenum, stipulam, uniuscujusque opus manifestabitur.
Dies enim declarabit; quoniam in igne revelabitur, et
uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Si cujus
opus permanserit quod superaedificavit, mercedem accipiet:
si cujus opus autem arserit, damnum patietur;
ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem [(I Cor.
III, 11-15)]
. Dicunt ergo cujuslibet vitae catholicum
Christianum Christum habere in fundamento, quod
fundamentum nulla haeresis habet a corporis ejus
unitate praecisa. Et ideo propter hoc fundamentum,
etiamsi malae vitae fuerit catholicus Christianus, velut
qui superaedificaverit ligna, fenum, stipulam, putant
eum salvum fieri per ignem, id est, post poenas ignis
illius liberari, quo igne in ultimo judicio punientur
mali.
CAPUT XXII.-- De his qui putant ea crimina, quae inter eleemosynarum opera committuntur, ad damnationis judicium non vocari.
Comperi etiam quosdam putare eos tantummodo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.