PL 41, col. 834
De miraculis S. Stephani (Auctor incertus), J. P. Migne
quo ad nos indignos Domini sancti Stephani, in
martyrio primi confessoris Christi, reliquiae venturae
essent (non enim hoc fieri posse aut in cogitatione
habebamus, aut suspicari poteramus): ecce ex anteriori
tempore coepit idem gloriosus quibusdam apud
nos sanctis animis se ipsum revelare. Nam cum quodam
loco vel die sermo supradictarum reliquiarum ab
his servis Dei fieret, qui easdem sibimet de Orientis
partibus missas nobis nescientibus habebant, adfuit in
sermone quaedam etiam mulier, sacra famula Dei;
quae ubi hoc audivit, ut evenire assolet, non facile
credidit, et apud semetipsam tacite dicere coepit: Et
quis scit si vere martyrum sunt reliquiae? Statim autem
sequenti nocte per somnium ampulla quaedam
eidem demonstratur intra se habens sanguinis quamdam
aspersionem et aristarum quasi ossium significationem:
quam presbyter quidam manu tenens germano
ejus monacho illa praesente locutus est dicens:
Vis scire quomodo martyrum probentur reliquiae?
Quo dicto ampullam ejus ori injecit, et mox flamma
ignis per aures ejus atque oculos evomi coepit. Hoc
quomodo res ipsa manifestata sit dignanter accipite.
Ampullam sicut oculis suis vidit ancilla Dei in somnii
revelatione, sic inter manus suas accepit postea sacerdos
Dei in ipsius rei manifestatione; et quod illa
quamdam dubitationem prius in se habuit, eamdem
nunc in quibusdam res ipsa declaravit. Quod deinde
ignis per ampullam aures atque oculos comprehendit,
quid aliud tunc praesignavit, nisi quod praedicatio sanctarum
reliquiarum perveniens ad os monachorum,
unum corpus Ecclesiae per auditum atque visum claritatis
Dei igne succendit, ut omnes merito dicerent, Sicut audivimus, ita et vidimus
[(Psal. XLVII, 9)]
? Nec
quod ille presbyter apparuit, qui ad os monachi ampullam
applicuit, quae ignem emisit, inane fuit. Is
enim erat qui nuper ex Oriente rediens, et de sanctis
reliquiis quas illic viderat, in ore servorum Dei verbum
ponens, quasi ampullam admovit, et sancto igne
succendit. Sed jam vellem ad evidentiora et manifestiora
patroni Stephani transire miracula, nisi ad
rem pertinere existimarem, alteram adhuc Sanctitati
vestrae proferre visionem. Quam peto ut patienter, et
sicut arbitror, non infructuose, audire dignemini.
CAPUT II.-- Ubi virgini sanctus Stephanus apparuit.
Alia autem virgo sacra ad locum antiquorum martyrum