PL 41, col. 846

De miraculis S. Stephani (Auctor incertus), J. P. Migne

credulitate instruxerat, ut ille imbueretur fide ac
nomine christiano. Quod sane eidem illa ipsa nocte
tali est visione revelatum. Visa est quippe sibimet
videre juxta ipsam beati Martyris Memoriam
duo cerofaria luminosa, pariter igne flammantia,
ibidemque assistente secum atque apparente memerato
Pontio viro suo, sibimet dictum fuisse: Vitula,
melius lucet cerofarium nostrum; unde volo
scias me posuisse jam jugulos. Quo viso auditoque,
religiosa Vitula somno expergefacta, et mane
facta oratione suppleta, hoc ipsum quod in somnis
viderat quibusdam ancillis Dei enarrare coepit.
Et prior ipsa somnium suum interpretata respondit,
dicens ad memoratas circumstantes virgines:
Noverit Sanctitas vestra, quia cito Pontius credet
in Christo, sicut confido de Christo meo. Nam hoc
est quod per somnium mihi significavit dicens: Volo
scias, Vitula, quia posui jam jugulos, non utique
nisi sub jugo Christi. Sic ergo honorabilis
Pontius effectus, ut dixi, primum catechumenus
christianus sequenti anno, iisdem diebus quibus a
religiosa Vitula beatus Stephanus pro salute mariti
aeterna fuerat exoratus).
5.
Sed, ut dicere coeperam, consentientibus sibimet
viris suis, mater Vitula cum Megetia sua pariter
de Carthagine profectae, pariter ad Memoriam
beati Martyris pervenerunt, ac deinde ante sacrata ipsius
limina prostratae, die noctuque flentes et ejulantes,
cinere et cilicio squallentes, inde nobiles feminae homines
non erubescentes, ut Deo essent placentes,
susceperunt illud quod dictum in Psalmis audierant: Fuerunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur
mihi quotidie, Ubi est Deus tuus
[(Psal. XLI, 4.)]
?
Etenim neque ista de ipsa nostra religione christiana
piis et nobilibus feminis deerant ab incredulis improperia,
unde ante Dominum flebilibus vocibus, et amaris,
ut scriptum est, verbis memorabant, et effundebant
super se animam suam. Dicebatur namque ab
inimicis fidei nostrae: Ubi est Deus vester? Inclamabat
ergo Vitula mater auribus Amici Dei: Domine
Stephane, ecce adduxi Megetiam tuam ad te, quam tu
ipse liberasti de morte. Nec nos in gaudium inimici
fecisti venire, non tradens nos in animas tribulantium
nos, qui detrahunt et desperant de Christo Domino
nostro, et de te, ejus tanto Amico. Fac, rogo, fac iterum
erubescere eos de tota et de plena Megetiae tuae salute,
sicut jam fecisti erubescere eos de ejus uteri
periculosissimo labore. Non omnino deficies ad minora,
qui praestitisti majora. Quod promisi ejus viro pagano
de te, imple propter te. Non confundatur mater
in filia, quae praesumpsit in te, quae confugit ad te.
Certe ut oculus cordis nondum credentium nobisque
insultantium sanetur, os filiae curetur: et ut acquiratur
sanitas animae illorum, praestetur puellae sanitas
membrorum suorum.
6.
Talibus in ejusmodi sensum dictis lacrymabilibus
deploratis, septima transierat dies, cum ecce nocte
intempesta visitatur per somnum Megetia; videt apparentem
sibi insignem virum visu, diaconi praeferentem
habitum. Illa eum rogare coepit, velut quemdam
medicum spiritualem, ut os suum inspiceret, et
si dignaretur, curaret. Verum ille mox ut os ejus
inspexit, vultu eam hilari serenoque intuitu ait:
Equidem adhuc os tuum non rectum; sed sursum aspice,
et vide quid volitet super caput tuum. Continuo
illa super se erigens oculos, vidit serpentem quemdam
teterrimum supra se pennarum remigio volitantem,
atque huc et illuc tortuosis anfractibus oberrantem. At
pavefacta Megetia horribili monstruosoque visu, insignis
illius viri exhortatione firmatur, ad ipsam dicentis:
Nisi prius istum serpentem occideris, sanari non
poteris. Sed noli metuere, forti animo illi congredere,
et omnino superabis. Quo audito, Megetia fidei sua:
robore et de tanti adjutoris sui armata protectione,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.