PL 42, col. 1119

Contra Judaeos paganos et Arianos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Quod fecimus faciat. Quid, obsecro, facturus est? Renuntiet
diabolo, pompis et angelis ejus: haec est illa
damnosa haereditas, cui renuntiare compellimur. Videtis,
dilectissimi, qualem sententiam protulerunt
nostri defensores.
CAPUT IV.
Relapsus a Baptismo. Vigilet itaque
unusquisque, ne non ex toto renuntians post
professionem, apud cum diabolus suos pannos recognoscat:
et incipiat reus semper detineri, quem
Christus voluit sua gratia liberare. Nec sibi blandiantur,
qui post gratiam acceptam corrigi nolunt,
atque rursus ad illas suas pristinas redeunt voluptates.
Exspectatur enim dies judicii, aderit ille
aequissimus judex, qui nullius potentis personam accipiet,
cujus palatium auro argentove nemo corrumpet.
Astabunt omnes animae, ut referat unaquaeque
secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive
malum [(II Cor. V, 10)] . Praesto enim erit et adversarius
diabolus; recitabuntur verba professionis nostrae. Et
si talis inventus fuerit quisque, ut debitor ex hac vita
migret; exsultabit ille adversarius in conspectu severissimi
judicis, superiorem se esse clamans, agens
talem causam apud talem judicem: Aequissime, inquit,
judex juste, judica: Justitia et judicium praeparatio
sedis tuae [(Psal. LXXXVIII, 15)]
. Judica meum esse, qui
tuus esse noluit: meus est, mecum damnandus est.
Post renuntiationem utquid invasit pannos meos?
Quid apud eum impudicitia faciebat, cui ipse renuntiaverat?
Quid intemperantia, quid avaritia, quid ira,
quid superbia, quid caetera mea? Postremo, aequissime:
fugientem a me, confugientem ad te, postea cum
meis quibus renuntiaverat apprehendi, invasorem detinui:
in ipsa quodam modo mea possessione a me
apprehensus est. Quid enim in circo faciebat, atque
ibi furias, lites, insanas voces, inanesque victorias,
tum jam a se alienas sibimet dividebat? Quid in theatro
faciebat renuntiator turpium voluptatum? Quid in
amphitheatro crudelitates suis oculis intuendo? Thesaurizavit
sibi iram in die irae [(Rom. II, 5)] . Haec omnia
mea post renuntiationem invasit, meus esse voluit, et
mea concupivit. Judica, judica aequissime: quoniam
quem tu dignatus es tanto pretio liberare, ipse mihi
se postmodum voluit obligare. Poterit, dilectissimi,
os aperire is qui post professionem suam talis invenitur,
ut juste diabolo addicatur? Videte quid agatis,
filii mei, fratres mei; videte quid agatis, quomodo
hanc professionem vestram custodiatis. Contestamur
vos per ipsum judicem omnesque potestates coelestes,
quae et nos audiunt admonentes, et vos excipiunt profitentes,
ne in vacuum gratiam Dei accipiatis [(II Cor.
VI, 1)] , sed corde integro, tota virtute, perfecta fide
renuntiantes atque spernentes tam damnosam diabolicam
haereditatem, ne pupilli vel pauperes remaneatis.
CAPUT V.
Triadis unitas. Credite in Deum Patrem
omnipotentem. Mutantes Patrem, mutate haereditatem.
Quis est iste Pater omnipotens? Patrem
quidem Deum, qui credimus, nostrum atque totius
mundi cognoscimus esse per gratiam; sed et proprium
ejus Filium quaerimus per substantiam: quoniam et
antequam ab illo mundus formaretur, Pater erat. Si
Pater erat, cujus Pater erat? Erat ei utique Filius ex
ipso cum ipso, hoc quod ipse, sed non ipse; quoniam
ille Pater, hic Filius: quoniam omnipotens Pater
omnipotentem Filium genuit de se, ita aequalem sibi,
ut totus maneret in se, et esset Pater Filii, et Filius
Patris, Deus ex Deo, dies ex die, lumen ex lumine:
nec tamen duo dii, aut duo dies, aut duo luminaria;
sed unus Deus, unus dies, unum lumen. Non capis
videndo, intellige credendo: munda oculos cordis;
imo potius ipsa lux quam desideras videre, mundet
cor tuum, ut sit a peccatorum tenebris mundatum: Beati
enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt [(Matth. V, 8)]
.
Ecce extende aciem oculi cordis et vide,
et aurem cordis accommoda et audi. Pater enim et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.