PL 42, col. 1164

De unitate Trinitatis 1 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

ingeruntur, non communia dicuntur esse, sed
propria. Si ergo humani generis ista conditio est, ut
non usque adeo filii ab eo qui genuit in aliud unquam
mutata substantia est, ut non eadem possit esse, sed
altera; dum extrinsecus, filio accidentibus multis,
manet nihilominus natura communis: quid nos de
Deo atque ejus Filio dignum est credere? quid decet
praedicare? quorum quamvis secundum indivisae majestatis
simplicem gloriam non sit natura dissimilis,
specialiter tamen a Filio corpus assumptum est; ut
humiliaretur in infirmitate carnis nostrae, qui pati nihil
poterat in communis divinitate substantiae. Non
assumit homo hominis filius alteram naturam, et
cum in eadem quae cum patre communis est patiatur,
ad patrem tamen non transmittit injuriam: et humiliatus
in Filio Deus Pater passibiliter creditur, cum
non in eadem ipsa quae utrique communis est, sed in
nostra potius, quam solus ipse suscepit, Judaeorum
creditur pertulisse perfidiam? Ad summam, quid,
precor, est quod pendebat in cruce? Quid est quod
lancea dicitur vulnerasse? Caro passibilis, an substantia
deitatis? Si majestatem profanus incorporei praedicator
assumpseris, corruptibilem Deum videris credere:
si passibilem carnem, non est communis ista
cum Patre, ut per hanc eum possit crux illa contingere.
CAPUT X.
FEL. Dum torrentis modo omnia
quae a nobis sunt dicta praecipitas, duos admodum
christos, non unum praedicas. Et non immerito; nam
si in eo nihil penitus divinitas pertulit, secundum hominem
Christus alius fuit: alioquin per affectum communis
deitatis, etiam ad Patrem passio ipsa pervenit.
AUG. Non ita est; ego enim Salvatorem nostrum
non confundo, non divido: non confundo, ne aut incorpoream
et imaginariam carnem, aut carnalem et
mortalem praedicem deitatem: non separo, ne Dei
Patris unam secundum carnem, et alteram secundum
majestatem introducere videar prolem: quia idem
Dei Filius et sine initio processit ex Patre, et secundum
tempus nasci est dignatus ex virgine. Impassibilis
in suo, passus in nostro, dum incomprehensibilem
majestatem velut quodam indumento carnis
vestire est dignatus ex utero. Una Mediatoris persona,
non una substantia: una, inquam, persona,
ne sit non unus Christus; non una substantia, ne
Mediatoris dispensatione submota, aut Dei tantum
dicatur, aut hominis filius. Non ergo in Christo susceptam
carnem perpetuitate divinae generationis extendo;
nec immensam deitatem corporei ortus aetate
concludo: quia idem in divinitate auctor est rerum,
qui in carne redemptor est hominum: idem
impassibilis in se, qui passus in corpore; dum sic
utriusque naturae proprietatem vere ex utraque gignenti
similis natus expressit, ut et veram carnem
suscepisse eum constet ex matre, et indifferentem
deitatem habere constet ex Patre. Quibus in unam
personam incomprehensibili Mediatoris dispensatione
conjunctis, servavit singulis propria, sed conjunxit
propriis aliena: servavit propria, dum non
amisit immensitatem deitatis, et infirmitatem non respuit
carnis: conjunxit propriis aliena, dum idem atque
inseparabilis Christus, et proprio carnis occiditur,
et proprio deitatis apud inferos non tenetur:
proprio carnis gustavit vita mortem, proprio deitatis
perpetuam reddidit carnem. Non ergo recte dicitur,
In Filio Pater est passus: quoniam in carne quae
ei non est cum Patre communis, passus est Filius.
Itaque glorificata est caro majestate, dum majestas
humiliata docetur in carne. Sed utrumque, non de
duobus christis, sicut putas, sed de uno atque eodem
ipso, quem post partum virginis Deum et hominem
novimus, nos certum est praedicare.
CAPUT XI.
FEL. Si ergo ex virgine natus est
Christus, quomodo Deo Patri dicitur coaeternus?

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.