PL 42, col. 1169

De unitate Trinitatis 1 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

apta videretur, abjecerit. Horum duo in ipsum totius
hominis Creatorem blasphemi spiritus incredulitate
desipiunt. Nam primo impotentem, secundo non
omnium Deum crediderunt. Quomodo enim docetur
Omnipotens, si curare non potuit desperatam? Aut
quomodo omnium Deus, si non ipse fecit animam
nostram? Duobus vero aliis, uno animae causa nescitur,
altero meritum non metitur. Aut intelligere
causam putandus est animae, qui eam ad accipiendam
legem, habitu insitae rationis instructam, a peccato
voluntariae transgressionis nititur separare? Aut quomodo
ejus generositatem novit, qui ignobilitatis vitio
dicit esse despectam, praelata carne, quam non flatu
Dei sicut animam, sed e limo terrae constat esse plasmatam?
Si autem nihil horum de anima recte sentitur,
credamus quia suscepit Redemptor noster hominem
totum, ne intercidere quodam modo animae
nostrae videamur beneficium sempiternum. Proh dolor!
carnem, inquit, solam Christus assumpsit, animam
non quaesivit. Hic si originem utriusque gnarus
rerum contemplator attendas, pretiosior est animae
substantia: si transgressionis culpam, propter intelligentiam,
pejor est causa. Ego autem Christum et
perfectum sapientia scio, et piissimum esse non dubito,
quorum primo meliorem et prudentiae capacem
non despexit, secundo eam quae magis fuerat vulnerata
suscepit. Neque enim aut sapientiae convenit, de
duobus aeque suis insipientissimam plus amare; aut
perfectae pietati, magis indigentem non juvisse.
CAPUT XIV.
FEL. Omnia quidem quae a te non
rationabiliter tantum, sed etiam veraciter dicta sunt,
et intellexisse me in praecedentibus fateor, et probasse
non nego: Christi autem divinitas quo pacto mortem
sensisse dicatur, ignoro. De quo utrum tu obscure
aliquid dixeris, an ego sufficienter dicta ingenii tarditate
assequi non potuerim, nescio. Neque enim credere
ausim, quod fons ille vitae, a quo habent universa
quod vivunt, per triduum quo in sepulcro corpus
jacuit, usque eo a naturae suae proprietate deciderit,
ut si dici fas est, sepultis sensibus omnem substantiae
vitalis motum amitteret, et propter redemptionem
humani generis non Patrem tantum, sed et omnia spiritualis
gloriae ornamenta desereret.
AUG. Absit, absit a fidelibus ista suspicio, ut
sic Christus senserit mortem nostram, ut quantum in
se est, vita perderet vitam. Nam si hoc ita esset, quomodo
illo triduo potuisse dicimus aliquid vivere, si
vitae fontem credimus aruisse? Sensit igitur mortem
divinitas Christi, participatione humani affectus quem
sponte sua susceperat, non naturae suae potentiam
perdidit, per quam cuncta vivificat. Sic in sepulcro
carnem suam commoriendo non deseruit, sicut in
utero virginis connascendo formavit: et sic in utroque
et nasci et mori, non coactus ab altero, sed sponte
Dominus voluit, ut hoc eum constet pertulisse quod
fecit: nec ideo non patientem, quia ipse faciebat; nec
ideo non facientem quia non alius tolerabat. Nam si
dominicae incarnationis mysterium salva individuae
Trinitatis cooperatione consideres, idem sibi in hac
humilitate auctor et opus est: idem auctor, qui sponte
nascitur, sponte patitur; idem opus, quia utrumque
licet non alio cogente, solus tamen ipse perpetitur.
Fecit carnem in utero matris; habes auctorem operis:
ipse in hac nasci dignatus est; habes opus auctoris:
una tamen persona est, salva utriusque proprietate
substantiae, et auctoris et operis. Sic ergo
mortuus est non discedente vita, sicut passus est non
pereunte potentia. Nemo aufert animam ejus ab eo;
quia potestatem habet ponendi, et potestatem assumendi
eam; habes etiam hic auctorem operis: ponit animam
pro amicis suis [(Joan. X, 18, 17)]
, habes opus auctoris.
Quod ut generali definitione concludam: quoties in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.