PL 42, col. 1171
De unitate Trinitatis 1 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne · Quaestiones de Trinitate et de Genesi (Alcuinus), J. P. Migne
mentibus vivitur. Quod si de unoquoque nostrum recte
sentitur, quomodo fons vitae propter participationem
humanae mortis vivificandi potentiam perdidisse
jactatur? Sed potest, inquis, anima et corpus occidi
in gehenna ignis. Quod adversum nos primum idcirco
non facit, quia mors ista non conditionis videtur esse,
sed criminis. Nam remota culpa jubemur homines
non timere, qui cum possint corpus, animam tamen
negantur occidere. Dehinc, quoniam hoc Deo tantum
esse dicitur possibile, de quo Filium suum unigenitum
et communione naturae et aequalitate potentiae non
hoc credimus meruisse. Suscepit ergo Salvator conditionem
mortis nostrae, sed non ita ut deteriorem
faceret, cum praeter consuetudinem dominari eam
permittebat animae: sed potius ut nihil hanc obesse
animae pariter justorum omnium probasset et vitae.
CAPUT XV.
Sed fingamus, licet Evangeliis reclamantibus,
animas interire: nonne in Salvatore
nostro, licet in his mortem non repellente, tertium
tamen atque speciale majestas est, quam non potuit
mors humana contingere? Ad summam videamus, in
cruce positus quid promisit? Hodie, inquit, mecum
eris in paradiso [(Luc. XXIII, 43)]
. Hodie, inquit, non post
triduum, cum carnem meam de sepulcri requie suscitavero;
non cum in me primitias futurae resurrectionis
ostendero. Cujus putamus haec vox est majestatis?
mentis an corporis? Corpus autem in sepulcro fuisse
nullus ignorat: restat ut divinitati vel menti vox
ista conveniat. Sed dicit aliquis: Divinitatis hanc,
non animae Christi credimus vocem. Et quid in eo cui
promittebatur accipimus? Hodie inquit latroni, mecum
eris in paradiso: cujus corpus usque ad futuram
resurrectionem mors communis inclusit. Anima igitur
est, cui Dominus hoc promisit et praestitit. Si igitur
mortuo corpore ad paradisum anima mox vocatur,
quemquamne adhuc tam impium credimus, qui dicere
audeat, quoniam anima Salvatoris nostri triduo
illo corporeae mortis apud inferos custodiae mancipetur?
Et quis, inquis, est alius qui instante passione
sicut Christus ingemuit, dicens, Tristis est anima mea
usque ad mortem [(Matth. XXVI, 38)]
? Tristis usque ad
mortem, propter affectum susceptae carnis; non post
mortem, cum beatitudinem spondet societas deitatis.
Non initium moeroris mors ista, sed finis est: nec incipiunt
post hanc justorum flagella, sed desinunt; cum
et impedimenta materiae fluctuantis exponunt, et
auctorem suum plenioris intelligentiae contemplatione
jam capiunt.
CAPUT XVI.
Ergo, inquis, mortem Dei Filius
et in anima non pertulit, et in majestate non sensit?
QUAESTIO PRIMA. Quomodo Deus vere sit unitas et
vere trinitas. RESPONSIO: Unitas in substantia, trinitas
in personis.
II.
INTERROGATIO. Quid sit proprium uniuscujusque
personae in sancta Trinitate. RESP. Proprium est Patris
quod solus est Pater, et quod ab alio non est nisi
a se. Proprium est Filii, quod a Patre genitus est
solus a solo, coaeternus et consubstantialis genitori.
Proprium est Spiritus sancti, quod nec ingenitus
nec genitus est, sed a Patre et Filio aequaliter procedens.
III.
INT. Quare Spiritus sanctus non debet ingenitus