PL 42, col. 144
Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
solliciti (cum enim sint hominum animae rationales,
revolvi tamen eas in pecora existimant), clausa sibi
esse arbitrantur regna coelorum, si pecorum animis
clausa esse consentiant.
2.
Quid, quod etiam insultare ausus est populo
Israel Adimantus unus ex discipulis Manichaei, quem
magnum doctorem illius sectae fuisse commemorant?
Insultare ergo ausus est populo Judaeorum, quod secundum
eorum intellectum, quo existimant sanguinem
esse animam, parentum ipsorum animae, partim
a serpentibus devoratae, partim igne consumptae, partim
in desertis atque asperrimis montium locis arefactae
sunt. Quod si verum esse quisquam concederet,
sine scelere tamen eorum quibus iste insultare voluit,
factum esse convinceret. Non enim parentum suorum
animas, quibus illa omnia secundum horum intellectum
accidisse dixit, ipsi aliqua ex parte laeserunt:
quapropter luctum inde possunt habere, non reatum.
Quid autem ipse Adimantus faciet secundum opinionem
suam, qua credidit etiam rationales, id est, hominum
animas in belluina corpora posse contrudi?
Quid ergo faciet de tanto scelere, si quando tardum
jumentum plagis, aut concitatum freno fatigavit, in
quo forte patris ejus anima fuerit? ut non dicam quod
etiam occidere parentes suos inter pediculos et pulices
potuerit, a quorum isti interfectione non temperant.
Quid enim eis prodest, quod aliquando negant
usque ad ista minutissima animantia revolvi animas
humanas posse? Hoc enim negant, ne tam multarum
interfectionum rei teneantur, aut cogantur parcere
pediculis et pulicibus et cimicibus, et tantas ab eis
molestias sine ulla caedis eorum licentia sustinere.
Nam vehementer urgentur, cur in vulpeculam revolvi
anima humana possit, et non possit in mustelam;
cum catulus vulpeculae fortasse etiam minor sit,
quam magna mustela. Deinde si in mustelam potest,
cur in murem non potest? Et si in istum potest, cur in
stellionem non potest? Et si in eum potest, cur in locustam
non potest? Deinde in apem, deinde in muscam,
deinde in cimicem, atque inde usque in pulicem,
et si quid est aliud multo minutius, pervenire?
Ubi enim terminum constituant, non inveniunt: atque
ita per istam nugatoriam credulitatem, conscientiae
illorum innumerabilibus homicidiorum sceleribus
obruuntur.
3.
Nam ex eo quod scriptum est, sanguinem pecoris
animam ejus esse; praeter id quod supra dixi,
non ad me pertinere quid agatur de pecoris anima;
possum etiam interpretari praeceptum illud in signo
esse positum. Non enim Dominus dubitavit dicere, Hoc est corpus meum
[(Matth. XXVI, 26)]
; cum signum
daret corporis sui.
4.
Quod autem ait Apostolus, Caro et sanguis regnum
Dei non possidebunt: etiam in Lege dictum est, Non permanebit in istis spiritus meus, quoniam caro
sunt
[(Gen. VI, 3)]
. Et toties in veteribus Libris justorum
animis praemium futurum promittitur. Sed tamen