PL 42, col. 149
Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
et manduca omnem carnem, juxta voluptatem
quam dedit tibi Dominus. Cave autem ne sanguinem
manduces; sed effunde tanquam aquam super terram [(Deut. XII, 15, 16)]
.
His verbis Legis Adimantus contrarium
esse arbitratur quod in Evangelio Dominus ait, Ne graventur corda vestra cruditate, et vinolentia, et
curis saecularibus
[(Luc. XXI, 34)]
: et quod ait Apostolus, Bonum est non manducare carnem, neque bibere
vinum
[(Rom. XIV, 21)]
; et iterum, Non potestis
mensae Domini communicare, et mensae daemoniorum [(I Cor. X, 21)]
.
Nos autem omnia haec, sive quae in
Veteri, sive quae in Novo Testamento scripta sunt, et
suis causis exigentibus posita dicimus, et sibi adversa
non esse monstramus. Quanquam et ipse in his verbis
quae posuit de Veteri Testamento, animadvertere
potuit, non ad immoderatam voracitatem pertinere
quod dictum est, Secundum desiderium animae tuae occide,
et manduca omnem carnem; quando sequitur, juxta voluptatem quam dedit tibi Dominus.
Immoderatam
enim voluptatem non dedit tibi Dominus, sed
quanta sustentationi naturae salutique sufficiat. Quisquis
autem sequitur immoderatam voracitatem, suum
vitium sequitur, non eam voluptatem quam dedit Dominus:
et ideo non est contrarium quod in Evangelio
positum est, Non graventur corda vestra cruditate, et
vinolentia, et curis saecularibus. Cum enim quisque non
replet nisi eam voluptatem quam Dominus dedit, id
est, modestam atque naturalem, non gravatur cor
ejus cruditate, et vinolentia, et curis saecularibus.
2.
De carne autem non manducanda et non bibendo
vino quod ait Apostolus, non quia illa immunda
arbitratus est, hoc praecepit, sicut isti exstimant, et
errantes in errorem praecipitant, quibus talia persuaserunt:
sed cum ipse posuerit causam cur hoc dixerit,
non est nobis haec interpretanda vel exponenda
sententia. Sufficit enim ipsum de Apostoli Epistola
totum locum huic sermoni contexere, ut et causa manifeste
appareat cur hoc Apostolus dixerit; et istorum
fraus, qui particulas quasdam de Scripturis eligunt,
quibus decipiant imperitos, non connectentes quae
supra et infra scripta sunt, ex quibus voluntas et intentio
scriptoris possit intelligi. Sic ergo Apostolus
ait: Infirmum autem in fide recipite, non in dijudicationibus
cogitationum. Alius quidem credit manducare
omnia: qui autem infirmus est, olera manducet. Qui
manducat, non manducantem non spernat; et qui non
manducat, manducantem non judicet: Deus enim illum
recepit. Tu quis es, qui judices alienum servum? Suo
domino stat, aut cadit. Stabit autem: potens est enim Dominus
statuere illum. Alius quidem judicat alternos dies,
alius autem judicat omnem diem. Unusquisque in suo sensu
abundet. Qui sapit diem, Domino sapit: et qui manducat,
Domino manducat; gratias enim agit Deo: et qui non
manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo.
Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Sive