PL 42, col. 154

Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Sinite illos; caeci sunt, et duces caecorum. Caecus autem
si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. Cum
ergo infidelitatem Judaeorum plantationem appellaret
quam non plantavit Pater coelestis, tamen adhuc Petrus
putans esse illam parabolam, et propterea reprehensos
Judaeos et caecos dictos, quod eam intelligere
non potuerint, respondens dixit ei: Edissere
nobis parabolam istam. Et ille manifestissime ostendens
non esse parabolam, sed propriam locutionem,
dixit ad eos: Adhuc et vos sine intellectu estis? Non
intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit,
et in secessum emittitur? Quae autem procedunt de
ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. De
corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria,
fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae;
haec sunt quae coinquinant hominem. Non lotis autem
manibus manducare, non coinquinat hominem [(Matth.
XV, 10-20)]
. De non lotis autem manibus Judaei moverant
quaestionem, cujus occasione Dominus generaliter
de iis quae in os intrant, et in ventrem vadunt,
et in secessum emittuntur, hoc est, de alimentis nostris
dixit sententiam. Quanquam ergo convocatis ad
se turbis eum dixisse scriptum sit, Non quod intrat in
os coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore: tamen
iste quo timore hoc addiderit verbis suis, quibus
hujusmodi testimonium commemoravit, satis apparet,
sicut paulo ante dictum est, ut haberet quod responderet
eis qui sibi quaestionem movissent, cur primates
Manichaeorum nefas sibi esse existimant carnibus
vesci: videlicet ut illud quod Dominus ait, turbis tantum,
non Electis concessisse videretur. Sed cum ex
consequentibus declaratum sit etiam Petro seorsum
interroganti, audientibusque discipulis, quos utique ad
culmen Ecclesiae producebat, ita respondisse Dominum,
ut neque per parabolam se illa dixisse testatus
sit, et ad omnes pertinere monstraverit; non habent
isti unde auferant cibos de faucibus hominum, et eas
laqueo superstitionis astringant.
3.
Fortassis aliquis eorum dicat: Edissere ergo
quid significet caro porci, et cameli, et leporis, et
milvi, et corvi, et caeterorum, a quibus abstinendum
in Lege praecipitur. Nolo, quia longum est. Sed fac
me non posse; numquid propterea nullus potest? Et
sunt jam volumina innumerabilia in quibus ista exposita
sunt. Nobis tamen ad hos refellendos satis est,
quod eas observationes umbram esse futurorum, non
ego, sed Apostolus dicit, cum etiam vetat serviliter
observari, sed tamen aliquid significare declarat, dicens: Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut
in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod
est umbra futurorum
[(Coloss. II, 16, 17)]
. Illa itaque
futura quae illis observationibus significabantur, posteaquam
per Dominum Jesum Christum venerunt,
ablatae sunt serviles observationes: sed earum interpretationes
tenentur a liberis. Quidquid enim futuram
Ecclesiam significavit, prophetia est. Habes autem
eumdem apostolum dicentem: Spiritum nolite spernere,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.