PL 42, col. 982

De Trinitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On the Holy Trinity 10.10 · On the Holy Trinity 10.11

eorum: totumque illud quod se jubetur ut noverit,
ad hoc pertinet ut certa sit non se esse aliquid eorum
de quibus incerta est, idque solum esse se certa sit,
quod solum esse se certa est. Sic enim cogitat ignem
aut aerem, et quidquid aliud corporis cogitat. Neque
ullo modo fieri posset ut ita cogitaret id quod
ipsa est, quemadmodum cogitat, id quod ipsa
non est. Per phantasiam quippe imaginariam cogitat
haec omnia, sive ignem, sive aerem, sive illud vel
illud corpus, partemve illam, seu compaginem temperationemque
corporis; nec utique ista omnia, sed
aliquid horum esse dicitur. Si quid autem horum
esset, aliter id quam caetera cogitaret, non scilicet
per imaginale figmentum, sicut cogitantur absentia,
quae sensu corporis tacta sunt, sive omnino ipsa,
sive ejusdem generis aliqua; sed quadam interiore,
non simulata, sed vera praesentia (non enim quidquam
illi est se ipsa praesentius): sicut cogitat vivere
se, et meminisse, et intelligere, et velle se.
Novit enim haec in se, nec imaginatur quasi extra se
illa sensu tetigerit, sicut corporalia quaeque tanguntur.
Ex quorum cogitationibus si nihil sibi affingat,
ut tale aliquid esse se putet, quidquid ei de se remanet,
hoc solum ipsa est.
CAPUT XI.
17.
In memoria, intelligentia, et voluntate
observatur ingenium, doctrina et usus. Memoria,
intelligentia et voluntas unum sunt essentialiter, et tria
relative. Remotis igitur paulisper caeteris, quorum
mens de se ipsa certa est, tria haec potissimum considerata
tractemus, memoriam, intelligentiam, voluntatem.
In his enim tribus inspici solent etiam ingenia
parvulorum cujusmodi praeferant indolem. Quanto
quippe tenacius et facilius puer meminit, quantoque
acutius intelligit, et studet ardentius, tanto est laudabilioris
ingenii. Cum vero de cujusque doctrina
quaeritur, non quanta firmitate ac facilitate meminerit,
vel quanto acumine intelligat; sed quid meminerit,
et quid intelligat quaeritur. Et quia non tantum quam
doctus sit, consideratur laudabilis animus, sed etiam
quam bonus: non tantum quid meminerit et quid intelligat,
verum etiam quid velit attenditur; non
quanta flagrantia velit, sed quid velit prius, deinde
quantum velit. Tunc enim laudandus est animus vehementer
amans, cum id quod amat vehementer
amandum est. Cum ergo dicuntur haec tria, ingenium,
doctrina, usus, primum horum consideratur in illis
tribus, quid possit quisque memoria, intelligentia, et
voluntate. Secundum eorum consideratur, quid habeat
quisque in memoria, et intelligentia, quo studiosa
voluntate pervenerit. Jam vero usus tertius in
voluntate est, pertractante illa quae in memoria et
intelligentia continentur, sive ad aliquid ea referat,
sive eorum fine delectata conquiescat. Uti enim, est
assumere aliquid in facultatem voluntatis: frui est
autem, uti cum gaudio, non adhuc spei, sed jam rei.
Proinde omnis qui fruitur, utitur; assumit enim aliquid
in facultatem voluntatis, cum fine delectationis:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.