PL 43, col. 214

De baptismo contra Donatistas (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

et quia certa illa evangelica verba, sine quibus non
potest Baptismus consecrari, tantum valent, ut per
illa sic evacuentur quaecumque in prece vitiosa contra
regulam fidei dicuntur, quemadmodum daemonium
Christi nomine excluditur. Nam utique haereticus si
afferat precem vitiosam, nec bonum habet charitatis
affectum, quo possit illa imperitia superari; et ideo
similis est ei quicumque in ipsa Catholica invidus et
malevolus, quales illic arguit Cyprianus: afferat
etiam, ut fieri solet, aliquam precem, in qua loquatur
contra regulam fidei; multi quippe irruunt in preces,
non solum ab imperitis loquacibus, sed etiam ab haereticis
compositas, et per ignorantiae simplicitatem, non
eas valentes discernere, utuntur eis arbitrantes quod
bonae sint; nec tamen quod in eis perversum est evacuat
illa quae ibi recta sunt, sed ab eis potius evacuatur:
sicut in ipso homine bonae spei et probabilis
fidei, sed tamen homine, si quid aliter sapit, non inde
evacuantur quae recte sapit, donec ei Deus revelet et
quod aliter sapit [(Philipp. III, 15)] . Si autem ipse malus
est atque perversus, si precem integram dicat, et
nulla ex parte fidei catholicae adversam, non ideo ipse
rectus est, quia illa recta est: et si in aliquibus perversam
precem afferat, Deus adest evangelicis verbis
suis, sine quibus Baptismus Christi consecrari non
potest; et ipse sanctificat Sacramentum suum, ut homini
sive antequam baptizetur, sive cum baptizatur,
sive postea quandoque ad se veraciter converso,
idipsum valeat ad salutem, quod ad perniciem, nisi
converteretur, valeret. Caeterum quis nesciat non esse
Baptismum Christi, si verba evangelica quibus Symbolum
constat illic defuerint? Sed facilius inveniuntur
haeretici qui omnino non baptizent, quam qui non illis
verbis baptizent. Ideoque dicimus non omnem baptismum
(nam in multis idolorum sacrilegis sacris baptizari
homines perhibentur), sed Baptismum Christi, id
est, verbis evangelicis consecratum, ubique eumdem
esse, nec hominum quorumlibet et qualibet perversitate
violari.
48.
Sane in ista quoque sententia non negligenter
omittendum est, quod hic interposuit et ait, Quare
omnibus pacificis quidem viribus nitendum est, ne quis
haeretico errore infectus, et caetera. Respexit enim
verba illa beati Cypriani dicentis, Neminem judicantes,
aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit,
amoventes (In exordio Concilii ). Ecce quantum valeat
in bonis Ecclesiae filiis amor unitatis et pacis, ut
quos dicebant sacrilegos et profanos, sine Baptismo
ut arbitrabantur admissos, si eos quantum putabant
corrigere non valerent, eligerent potius tolerare,
quam propter eos sanctum illud vinculum
rumpere, ne propter zizania eradicaretur simul et
triticum [(Matth. XIII, 29)] ; permittentes quantum in
ipsis erat, sicut in illo nobilissimo judicio Salomonis,
infantile corpus a falsa matre nutriri potius, quam
concidi [(III Reg. III, 26)] . Hoc autem et illi faciebant,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.