PL 43, col. 26

Psalmus contra partem Donati (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Dixerunt majores nostri, et libros fecerunt inde,
Qui tunc causam cognoverunt, quod recens possent
probare.
Erant quidam traditores Librorum de sancta lege,
Episcopi de Numidia, et non quilibet de plebe:
Cum Carthaginem venissent episcopum ordinare,
Invenerunt Caecilianum jam ordinatum in sua sede
Irati sunt quia ipsi non potuerunt ordinare.
Erant Botrus et Celestius hostes Caeciliano valde,
Impii, fures, superbi, de quibus longum est referre,
Junxerunt se simul omnes crimen in illum conflare.
Dicunt ordinatorem ejus sanctos libros tradidisse.
Sic pacis retia ruperunt, et errant modo per mare.
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Ecce quam bonum et quam jucundum, fratres in unum
habitare [(Psal. CXXXIII, 1)]
.
Audite vocem Prophetae, ut sitis in unitate.
Crimen nobis quis probavit antiquum de traditione?
Quis objecit in judicio? Qui sederunt judicare?
Quibus testibus convicit? Quis ausus est affirmare?
Sed hoc libenter finxerunt, quod se noverunt fecisse:
Quia fama jam loquebatur de Librorum traditione;
Sed qui fecerant latebant in illa perditione.
Inde alios infamaverunt, ut se ipsos possent celare.
Per illos caeteri erraverunt principes ex ipsa parte:
Quia non credere collegis putaverunt sibi turpe.
Jam, fratres, finitur error, et simus in unitate.
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Fecerunt quod voluerunt tunc in illa caecitate:
Non judices sederunt, non sacerdotes de more,
Quod solent in magnis causis, congregati judicare.
Non accusator et reus steterunt in quaestione;
Non testes, non documentum, quo possent crimen
probare:
Sed furor, dolus, tumultus, qui regnant in falsitate.
Proferantur nobis Gesta quae in concilio solent esse,
Videamus quae res coegit fieri altare contra altare.
Si malus erat sacerdos, deponendus erat ante:
Si non poterat deponi, tolerandus intra rete:
Sicut modo toleratis tam multos malos aperte:
Et qui fertis pro furore, ferretis unum pro pace.
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Gaudium magnum esset nobis, si tunc nolletis errare:
Sed si tunc non visum est verum, vel nunc experti
videte.
Multos nunc habetis pravos, qui vobis displicent
valde:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.