PL 43, col. 30
Psalmus contra partem Donati (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
Et posset per illum tradi, etiam si exisset ante.
Sed nobis exemplum datum est malos fratres tolerare,
Ut quando non possunt excludi, solo separemur
corde.
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Rogo, respondete nobis, quid vultis rebaptizare?
Lapsos sacerdotes vestros pellitis a communione:
Et nemo tamen post illos ausus est rebaptizare;
Et quoscumque baptizarunt, vobis communicant
hodie.
Quid ab iis acceperunt, si non habebant quid dare?
Legite quomodo adulteri puniantur in sancta lege.
Non enim dicere possunt quod peccarunt a timore.
Si sancti soli baptizant, post istos rebaptizate.
Quid calumniamini nobis, quia sumus in unitate,
Qui nondum eramus nati in illa persecutione?
Scriptum est, peccata patrum ad filios non pertinere [(Deut. XXIV, 16)]
.
Sed nemo dat fructum bonum, si praecisus est de vite.

Scitis Catholica quid sit, et quid sit praecisum a vite:
Si qui sunt inter vos cauti, veniant, vivant in radice;
Antequam nimis arescant, jam liberentur ab igne.
Ideo non rebaptizamus, quod unum signum est in
fide:
Non quia vos sanctos videmus, sed solam formam tenere.
Quia ipsam formam habet sarmentum, quod praecisum
est de vite.
Sed quid illi prodest forma, si non vivit de radice?
Venite, fratres, si vultis ut inseramini in vite.
Dolor est cum vos videmus praecisos ita jacere.
Numerate sacerdotes vel ab ipsa Petri sede,
Et in ordine illo patrum quis cui successit, videte:
Ipsa est petra, quam non vincunt superbae inferorum
portae [(Matth. XVI, 18)] .

Talis si quis ad te veniat plenus catholica fide,
Quales illos sanctos viros omnes solemus audire;
Et si tibi dicat, Frater, quid me vis rebaptizare?
Quid sit ante factum nescio, nunc autem sum in Christi
fide.
Si me maculat quod nescio, tu qualis sis nunc ostende.
Vultus tuos ecce attendo, ignoro quid sit in corde.
Si me maculat quod nescio, tu me maculas fortasse.
Et si credo esse sanctum, quibus communicas vide.
Si maculat quod nescimus, jam non potes sanctus
esse,
Quem maculant tot peccata, quae committunt vestri
occulte.
Si autem quod nescis non curas, nec ego quod factum
est ante.
Et tamen christianum talem audes rebaptizare.