PL 43, col. 323
Contra Litteras Petiliani (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Answer to the Letters of Petilian, the Donatist 2.1
reges impulit in reatum. Etenim per filiam uxor Herodis
impetravit ac meruit in disco ad mensam caput Joannis
afferri [(Matth. XIV, 8, 9)]
. Pontium Pilatum Judaei
sic coegerunt, ut Christum Dominum cruci suffigeret,
cujus sanguinem vindicem super se semper ac suos manere
voluerunt [(Id. XXVII, 24-26)]
. Ita vos igitur sanguine
nostro peccantes obruitis. Non enim, etsi judex
percutiat, non vestrae nos potius calumniae ferierunt.
Dicit enim propheta David ex Domini Christi persona,
« Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in
unum, adversus Dominum, et adversus Christum ejus.
Disrumpamus vincula eorum, et abjiciamus a nobis jugum
ipsorum. Qui habitat in coelis, irridebit eos, et Dominus
subsannabit illos. Tunc loquetur ad eos in ira
sua, et in furore suo conturbabit eos. Ego autem constitutus
sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus,
praedicans praeceptum ejus. Dominus dixit ad me: Filius
meus es tu, ego hodie genui te. Pete a me, et dabo tibi
gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos
terrae. Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli
illos comminues. » Ipsosque, id est reges, ne quasi ignari
vel nescii persequi cuperent Christianos, his praeceptis
admonuit, ne perirent: quae illos praecepta, quia nesciunt,
utinam doceremus; aut certe vos illis sine dubio
ostenderetis, si velletis ut viverent; vel certe, quod tertium
est, ipsos sibimet legere vestra malitia permisisset:
primus Davidicus psalmus illis omnino suaderet, ut christiani
viverent et regnarent; quos quidem male decepistis,
dum vobis sese committunt. Vos namque illis quae
mala sunt fingitis, et quae bona sunt occultatis. Hoc tandem
legant vel serius, quod olim legere debuerunt. Quid
enim dicit? « Et nunc, reges, intelligite; erudimini,
qui judicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate
ei cum tremore; apprehendite disciplinam, nequando
irascatur Dominus, et pereatis de via justa.
Cum exarserit quam cito ira ipsius super vos, beati
omnes qui confidunt in eo » [(Psal. II)] . Imperatores, inquam,
suasionibus premitis, ut Pilatum, quem, ut diximus,
Judaei presserunt, licet ipse clamaverit lavans publice
manus, « Liber sum a sanguine hujus justi » [(Matth. XXVII, 24)] :
tamen quomodo potest a crimine
mundus esse qui fecit? Sed ut vetera taceam, in vestris
exemplis advertite imperatores quam plures ac judices
vestros persecutionem nobis faciendo periisse. Ut relinquam
Neronem, qui primus est persecutus Christianos;
Domitianum similiter Neronis maximam partem, Trajanum,
Getam, Decium, Valerianum, Diocletianum;
periit etiam Maximianus: qui cum thura praedicarent,
incensis codicibus dominicis, primus Marcellinus, episcopus
Romanorum qui fuit, sed et Carthaginis Mensurius,
et Caecilianus, ex ipsis sacrilegis flammis, ut favillae
vel cineres remanserunt. Thuris enim conscientia
omnes implicuit, qui Mensurio consensistis. Periit Macarius,