PL 44, col. 659

Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

veritate versatur. Quod totum quia longum est
huic operi intexere, pauca inde contingam. « Manifestum, »
inquit, « quoniam non ipsum peccatum,
quod ex legis transgressione, sed illud peccatum
quod ex Adae inobedientia, hoc erat quod omnia contaminavit. »
Et paulo post: « Regnavit, » inquit,
« mors ab Adam usque ad Moysen, et in eos qui non
peccaverunt. Quomodo regnavit? In similitudine transgressionis
Adae, qui est forma futuri. Propterea et forma
est Christi Adam. Quomodo forma est, aiunt? Quoniam
sicut ille ex semetipso nascentibus, quamvis
non manducaverint de ligno, factus est causa mortis,
quae per cibum inducta est: ita et Christus iis qui ex
ipso sunt, tametsi nihil juste egerint, factus est provisor
justitiae, quam per crucem nobis omnibus condonavit. »
Alio loco in eodem sermone: « Ut cum
tibi dixerit Judaeus, » inquit, « quomodo unius virtute
Christi mundus salvatus est? possis ei dicere,
Quemadmodum uno inobediente Adam mundus
damnatus est. Quanquam non sint aequalia gratia
atque peccatum, neque paria sint mors atque vita,
non aequalis Deus ac diabolus. » Item post paululum:
« Sed non quemadmodum delictum, » inquit,
« ita et gratia. Si enim unius delicto multi mortui sunt,
multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis
Jesu Christi in multos abundavit. Quod enim dicit, »
inquit, « hujusmodi est: Si peccatum valuit, et peccatum
unius hominis; gratia, et Dei gratia, et non
solum Patris, sed etiam Filii, quemadmodum non
amplius praevalebit? Multo enim hoc rationabilius.
Nam alium pro alio damnari, non valde videtur habere
rationem: alium autem pro alio salvari, et decentius
magis et rationabilius apparet. Si igitur illud
factum est, multo magis hoc. » Itemque alibi in consequentibus:
« Judicium, » inquit, « ex uno in condemnationem,
gratia autem ex multis delictis in justificationem » [(Rom. V, 12-16)] .
« Hoc idem est, » inquit,
« quod dicitur, quoniam quidem mortem et damnationem
potuit peccatum inducere, gratia autem non
unum illud tantummodo interfecit peccatum, sed
etiam post illud introeuntia peccata. » Et paulo post
de hoc ipso: « Quoniam ergo, » inquit, « plura introducta
sunt bona, et non solum illud interfectum est
peccatum, sed etiam omnia reliqua, ostendit dicens: Gratia autem ex multis delictis in justificationem.
» Et
post paululum ait: « Primo enim dixit quoniam si
unius peccatum interfecit omnes, multo magis et
unius gratia poterit salvare. Post haec autem ostendit, »
inquit, « quoniam non illud solum interfectum
est peccatum per gratiam, sed etiam omnia reliqua:
et non solum peccata interfecta sunt, sed etiam et
tributa justitia est. Et non tantum solum profuit Christus,
quantum nocuit Adam, sed multo amplius atque
magis. » Post haec in eodem cum de Baptismo
ageret, interposuit verba Apostoli dicentis: « An
ignoratis, inquit, fratres, quoniam quicumque in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.