PL 44, col. 662
Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
armis muniti et accincti strenua contra haereticos
bella gesserunt; perfuncti fideliter suae dispensationis
laboribus in pacis gremio dormierunt. « Unum »
dicis « egressum, » me ipsum significans, « qui in se
summam praelii sitam optat intelligi. » Ecce non
ego unus, sed tot ac tanti sancti eruditique doctores,
tibi pro me vel mecum, proque omnium nostrum et
tua ipsius, si sapis, salute respondent.
31.
Non tibi, sicut calumniaris, « solum populi
murmur opponimus: » quanquam et ipse populus adversus
vos propterea murmuret, quia non est talis
quaestio, quae possit etiam cognitionem fugere popularem.
Divites et pauperes, excelsi atque infimi, docti
et indocti, mares et feminae noverunt quid cuique
aetati in Baptismate remittatur. Unde etiam matres
quotidie toto orbe terrarum non ad Christum tantum,
id est, ad unctum; sed ad Christum Jesum, id est,
etiam Salvatorem cum parvulis currunt. Sed ecce, quo
te introduxi, conventus sanctorum istorum non est
multitudo popularis: non solum filii, sed et patres Ecclesiae
sunt. Ex illo numero sunt, de quibus praedictum
est, Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues
eos principes super omnem terram [(Psal. XLIV, 17)]
. Ex
qua filii generati sunt, ut haec discerent; ejus patres
facti sunt, ut docerent.
32.
Quid est quod vos gaudere jactas, quod ista veritas,
quam tu errorem putas, vel putari cupis, « de
tanta multitudine assertorem non potest invenire? »
Quasi parva sit ejus assertio, quod in hoc fidei
firmissimo et antiquissimo fundamento ipsa toto orbe
diffusa non a se discrepat multitudo. Si autem
assertores eos flagitas, quorum aliquid etiam litterarum
inveniri potest, illustrisque doctrina est;
en adest assertorum ejus memorabilis et venerabilis,
consessus atque consensus. Sanctus Irenaeus
dicit, antiquam serpentis plagam fide Christi et cruce
sanari, et quod protoplasti peccato fuimus tanquam
vinculis alligati. Sanctus Cyprianus dicit, perire parvulum,
nisi fuerit baptizatus, quamvis ei non propria
dimittantur, sed aliena peccata. Sanctus Reticius dicit,
veteris hominis, quo per lavacrum regenerationis
exuimur, non tantum vetera, sed ingenita esse peccata.
Sanctus Olympius dicit, vitium de protoplasto
in germine sparsum, ut peccatum cum homine nasceretur.
Sanctus Hilarius dicit, ex peccato esse omnem
carnem, praeter illius, qui venit in similitudine carnis
peccati sine peccato. Dicit, sub peccati origine et sub
peccati lege natum esse, cujus vox est, Ego in iniquitatibus
conceptus sum [(Psal. I, 7)]
. Sanctus Ambrosius
dicit, eos qui baptizati fuerint parvulos in primordia
naturae suae a malitia reformari. Dicit, solum ex natis
de femina sanctum Dominum Jesum, nulla terrenae
contagia corruptelae immaculati partus novitate sensisse.
Dicit, quod in Adam omnes morimur, quia per
unum hominem peccatum intravit in mundum, et illius
culpa mors omnium est. Dicit, quod in ejus vulnere