PL 44, col. 667

Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

nullius voluntas, quando est voluntas. Et tantum valent
eadem voluntates, ut earum naturarum, quarum sunt,
faciant qualitates. Nam si quaeratur, qualis sit angelus
vel homo malae voluntatis: rectissime respondetur,
Malus; magis accipiens qualitatis nomen ex voluntate
mala, quam ex natura bona. Quoniam natura est ipsa
substantia et bonitatis et malitiae capax: bonitatis capax
est, participatione boni a quo facta est: malitiam vero
capit non participatione mali, sed privatione boni, id
est, non cum miscetur naturae quae aliquod malum
est, quia nulla natura in quantum natura est, malum
est; sed cum deficit a natura quae summum atque
incommutabile est bonum; propterea quia non de
illa, sed de nihilo facta est. Alioquin nec malam voluntatem
habere posset, nisi mutabilis esset. Mutabilis
porro natura non esset, si de Deo esset, et non ab
illo de nihilo facta esset. Quapropter bonorum auctor
est Deus, dum auctor est naturarum: quarum spontaneus
defectus a bono, non indicat a quo factae sunt,
sed unde factae sunt. Et hoc non est aliquid, quoniam
penitus nihil est; et ideo non potest auctorem habere
quod nihil est.
38.
Quapropter sicut adversatur catholicae fidei
Manichaeus, hoc est, fidei veritatis veraeque pietatis,
qui bonum et malum sic inter se dicit esse contraria,
ut non naturam cum deficit a bono, dicat fieri malam,
ipsumque defectum ejus esse malum ejus, sed
potius ipsum malum dicat esse naturam, et, quod est
insanius, sine initio sempiternam; eamque appellat
corpus et spiritum; corpus videlicet unde spiritus
operetur, spiritum vero qui operetur ex corpore: ita
hunc adversarium fidei dici non potest quantum adjuvet,
qui mala ex bonis oriri negat, et in eumdem
sensum accipit quod ait Dominus, Arbor bona fructus
malos non facit: cum ille magister Deus, non utique
naturam constituat arborem, ex qua fructus de quo
loquebatur, existat; sed voluntatem seu bonam seu
malam, fructus autem opera, quae nec bona voluntatis
malae, nec mala possunt esse voluntatis bonae.
Hoc est enim quod ait, Arbor mala fructus bonos non
facit, et arbor bona fructus malos non facit [(Matth. VII,
18)]
: tanquam diceret, Nec opera bona voluntas mala,
nec mala opera facit voluntas bona. Nam ipsarum
arborum, id est, ipsarum voluntatum si quaerantur
origines; quae occurrunt, nisi naturae, quas bonas
Deus condidit? Ac per hoc ex bonis orta sunt mala,
non ex bonis voluntatibus opera mala, sed ex bonis
naturis voluntates malae. Quid ergo sic optat audire
Manichaeus, sicut ex bonis mala esse non posse, ut
quoniam negari non potest esse mala, nihil restet
nisi ut ex malo sint, si ex bonis naturis esse non
possunt; ac sic sine initio habeant originem suam
mala naturam mali, quae sine initio semper fuerit, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.