PL 44, col. 672
Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
sunt mala. Ecce in quantam voraginem decidisti male
intelligendo Dominum dicentem, Arbor bona fructus
malos non facit: cum hoc non sit dictum de natura,
vel de nuptiis, quas instituit Deus, sed de voluntate
hominis bona, a qua non fiunt opera mala.
45.
Sed ne forte vel tu, vel quispiam dicat, Quomodo
de arbore quam facit homo, id est, voluntate
bona non fiunt fructus mali; et de natura quam facit
Deus, ipsa quae faciat fructus malos, nascitur arbor
mala: quasi aliquid melius faciat homo, unde non
possit malus fructus existere; quam est illud quod
facit Deus, unde possit mala arbor existere? ne quis
ergo sic erret, audiat diligenter Ambrosium dicentem,
« Quid est malitia, nisi boni indigentia? Non enim
sunt mala nisi quae privantur bonis; quia indigentia
boni, radix malitiae est. » Et hinc intelligat ideo esse
arborem malam, voluntatem malam; quia defectus est
a summo bono, ubi bonum creatum bono creante privatur,
ut sit in eo radix mali nihil aliud quam indigentia
boni. Arbor autem bona ideo est voluntas bona,
quia per ipsam convertitur homo ad summum atque
incommutabile bonum, et impletur bono, ut faciat
fructum bonum. Ac per hoc Deus auctor est omnium
bonorum, hoc est et naturae bonae, et voluntatis
bonae, quam nisi Deus in illo operetur, non facit
homo: quia praeparatur voluntas a Domino [(Prov. VIII,
sec. LXX)] .
46.
Sed jam ordinem dispositionis meae video postulare,
ut faciam Deo donante, quod tertio loco me
facturum esse promisi, hoc est, ut catholicorum, qui
fuerunt ante nos, episcoporum sententiis, quascumque
rebus de quibus agitur congruentes potuero reperire,
vitreas argutias tuas, et fragilia, quibus tibi
multum videris acutus et nitidus, argumenta confringam.
Quod ab alio aggrediemur exordio, hic istius libri
prolixitate conclusa.
LIBER SECUNDUS.
oportet ut populi christiani vestris profanis novitatibus
anteponant, eisque potius eligant adhaerere quam
vobis.
2.
Haec sunt certe velut capita argumentorum
quasi formidanda vestrorum, quibus terretis infirmos,
et minus quam contra vos expedit, sacris Litteris
eruditos. Dicitis enim, « Nos asserendo originale
peccatum, diabolum dicere hominum nascentium
conditorem, damnare nuptias, negare in Baptismo
dimitti universa peccata, Deum crimine iniquitatis
arguere, desperationem perfectionis ingerere. » Haec
quippe omnia consequentia esse contenditis, si credamus
nasci parvulos peccato primi hominis obligatos,
et ob hoc esse sub diabolo, nisi renascantur in
Christo. « Diabolus enim creat, » dicitis « si ex hoc