PL 45, col. 1040

Quam quidem correctionem nihil moratus Petrus Franciscus Chiffletius, primam Prosperi lectionem alia potiorem esse, ac vere Julianum Atelle, quæ in urbibus Campanie olim celebrabatur, et e cujus ruinis Aversa postmodum inter Neapoline Capuamgue excitata est, sedem tenuisse voluit ( Chifletins, in Paulino illust.
parte 2) : quo cum Mer- catore Petrum diaconum, Gelasium, ac Bedam, una mutata vel transposita littera conciliare, non ita magni negotii fuerit. Ishec autem civitas quondam clara, nune ruinis suis sepulta, antiquis Eculanum siveJEclanum dicta est.
Posita erat in Hirpinis in nlteriori principatu, a Benevento quindecim millibus distans , versus Euro-notum. Sunt qui putent eamdem postea Quintodecimum appellatam, necnon nostra hac memoria ejus rudera quædam ac parietinas prope Mirabellam conspici.
Regionem hanc tradunt quondam Apuliz limitibus comprehen- gam fuisse, at vero Campaniz accessisse jam inde ab Adriani temporibus (Noris, Historie Pelag. lib. 1, cap. 18). Parentibus demortuis (quod quonam anno contigerit, invenire nuspiam fuit), Julianus duarum sororum eu- ram cum suscepisset, eo munere nec sibi nec illis honorifice perſunctus est.
« Novimus, novimus, „ ait Mer- cator , « quid tibi una earum, cum tu nimis severus in ejus ruinam pudoris insurgeres, objecerit, vel expro- braverit ; atque tu mutus illico non ausus es ulterius censurz tuz ullas dolori ejus inferre molestias » (Inſra, Append.
two ems. as —— o as . — — * Ss = UP «,, & tw.,o DP 4a © — 2 tu
cimo quinto dialogos suos ad versus Pelagianos Hieronymus edebat, nutritum esse seribit (Ibid.). Sed hzc Beda verba si presse atque ad apices exposueris, plane falsa reperies : siquidem multo ante annum Christi quadringentesimum decimum quintum Julianus pueritiæ annos excesserat; neque verisimile est, eum, nisi ſorte idem ipse sit qui Annianus pseudodiaconus Celedensis ab Hieronymo vocatur, tunc temporis in Palzstina, ubi Pe-
Atque idem ipse Julianus forie non immerito censebitur ex illis ſuisse, de quibus anno Christi quadringentesimo decimo seplimo, statim ab Innocentii papæ obitu, Augustinus ad Paulinum scripsit ; quique dicebant citius se deſecturos a Pelagio, quam ori- ginale peccatum agnituros : quanquam ex civitate Nolensi esse hos Augustino nundiatum esset (Epist.
Anno, ut quidem videtur, quadringentesimo decimo nono, is una cum aliis ejusdem sectz episcopis ad Ruſum Thessalonicensem antistitem scripsit; necnon Romam ad amicos, ut in errore illos confirmaret, liiie- Mm a to wn = X*Y oc an» 9.
186, u. 29). Dicit alio loco sanctus Doctor Julianum, si Romanz Ecclesiz præsidentem beatum Innocentium audire voluis- set, jam tunc periculosam juventutem suam Pelagianis laqueis expediturum fuisse (Supra, contra Julianum , lib.
1, n. 13). Eum, quoad memoratus pontiſex vixit, catholicam sententiam retinuisse testatur Mercator: quæ res eo commode potest reſerrĩi, quod idem auctor eodem loco dicit, Julianum a communione Innocentii, ne damnatis quidem Pelagio et Cœlestio recessisse, sed ipsi eorum damnatori usque ad ejus mortem communi- cage (Infra, Appena.
parte 2); quod, Joannis Garnerii judicio, in annum quadringentesimum decimum septimum quadrare potest (Garnerius , in Mercat. dissert. 1, cap. 6, de Juliano). Si definitiones illas , quas libro de Perfectione justitie hominis reſellit Augustinus, Aden nos, uti Garnerius censet, tribuere oporteat; dubium non erit quin jam inde ab anno quadringentesimo decimo quinto perfectus ſuerit Pelagianus.
Illud in conſesso est, damnatis a Zosimo papa anno quadringentesimo decimo octavo Pelagianis , eumdem Julianum subscribere pontificiam sententiam noluisse , atque ob eam rem ab illo dignitate spoliatum fuisse, et ex Italia cjectum (Infra , Append.
parte 2). Huic ipsi pontifici binas super quæstionibus de gratia epistolas dedisse eum reperimus (Infra, Operis inperſ. lib. 1, cap. 18). Hieronymus Vignierius primis temporibus hæreseos Juliani assignat id quod habet Gennadius, illum per ſamem atque egestatem publicam pauperibus dilargitum esse suas ſacultates, et hacce charitatis specie quam plurimos ad suam hæresim, maxime ex genere eorum qui pietati addictiores videbantur, adjunxisse (Infra ,
lib. 2, cap. 51); nec posse ipsum seriben- dis ac dictandis libris vacare, si nolint homines ei victum subministrare sumptusque congruentes (Ibid., lib. 3, capp. 1, #4) : quod quidem eum tune nullo proventu suo vel fructibus vixisse, satis designat ; non tamen inde quisquam colligat , Augastino exploratum fuisse, illum impendisse omnia, quo penuriam alienam levaret.

OCR text from a scan; reading errors may remain. Page in the scan

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.