PL 46, col. 879

Sermones inediti (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

omnia. Potentior est omnibus, qui virtutem dedit
omnibus. Quidquid ergo amamus in terra, in comparatione
Dei nihil est. Parum est: Nihil est, quod
amamus, et nos ipsi nihil sumus. Ipse amator in
comparatione rei, quae amanda est, vilescere sibi debet.
Ipsa est illa charitas, quae jubetur, Ex toto
corde, ex tota anima, ex tota mente. Sed adjunxit,
et ait: Diliges proximum tuum, tanquam te ipsum. In
his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae [(Matth. XXII, 37-40)]
,
ut, cum tu dilexeris Dominum,
scias quia tunc te diligis, si diligis Dominum. Si vero
Deum non diligis, nec te ipsum diligis. Cum ergo te
didiceris diligere diligendo Deum, rape proximum ad
Deum, ut simul fruaris bono, et tanto bono, quod
Deus est.
VII.
Modo spectavimus magnum certamen septem
Fratrum et Matris illorum. Quale certamen, fratres
mei, si noverunt mentes nostrae spectare? Comparate
huic sancto spectaculo voluptates et delicias theatrorum,
Ibi oculi inquinantur; hic corda mundantur. Hic
laudabilis est spectator, si fuerit imitator; ibi autem
et spectator turpis est, et imitator infamis. Denique
amo Martyres, specto Martyres. Quando leguntur
Passiones Martyrum, specto. Dic mihi: Talis sis, et
laudasti. Tu specta Mimum, specta Pantomimum;
dicam tibi: Talis sis, et noli irasci. Si autem dico
tibi: Talis sis, et irasceris, faciunt te reum non verba
mea, sed iracundia tua. Irascendo judicas de te
ipso. Ecce quod amas, quod esse formidas. Opportune
de spectaculo sanctorum Machabaeorum, quorum victoriae
memoriam hodie celebramus, de spectaculis
theatricis admonenda visa est Charitas Vestra. O
fratres Bullenses, circumquaque prope omnibus
civitatibus vicinis vestri lascivia pietas obmutuit. Non
erubescitis, quia apud vos solos remansit turpitudo
venalis? An delectat vos, inter frumentum, vinum,
oleum, animalia, pecora, et quaecumque in Romanis,
vel nundinis venundantur, etiam turpitudinem
emere, et vendere? Et fortassis ad talia commercia
huc veniant peregrini, et dicitur: Quid quaeris? Mimos,
Meretrices? Bullae habes. Gloriam putatis? Nescio,
an sit major infamia. Omnino, fratres mei, ex
dolore dico, vicinitas aliarum civitatum condemnat
vos in conspectu hominum, et in judicio Dei. Quisquis
vult malum imitari, vos proponit. Ad Hipponem nostram,
ubi jam talia pene defecerunt, turpes istae
Personae de vestra Civitate ducuntur. Sed forte dicitis:
Nos Carthagini similes sumus. Quomodo apud Carthaginem
est plebs sancta et religiosa, sic tanta turba
est in magna civitate, ut se excusent omnes de aliis.
Pagani faciunt, Judaei faciunt: potest dici Carthagine.
Hic, quicumque faciunt, Christiani faciunt. Cum magno

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.