PL 48, col. 1046

Excerpta ex libris Theodori Mopsuesteni (Marius Mercator; Theodorus Mopsuestenus

passibilis, et pleni multorum malorum, in quo ad eum
accepimus similitudinem, cujus status initium factus
Adam est, secundum statum demonstravit futurum
Dominus Christus de coelis apparens, qui omnes nos
in suam adducet familiarem communitatem: Primus
enim homo, inquit, de terra terrenus, secundus homo,
Dominus de coelo [(Ibid. 47)]
; hoc est, inde visendus,
ut nos ad sui imitationem adducat. Unde et adjungit: Qualis terrenus, tales et terreni, et qualis coelestis, tales
et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus
et imaginem coelestis
[(Ibid. 48)]
. In isto, inquit,
qui paret, et videtur ab omnibus, eorum qui judicandi
sunt invisibilis faciet judicium divina natura,
secundum apostolum Paulum, qui ait: Et tempora
quidem ignorantiae nostrae despiciens Deus, nunc mandat

ubique omnibus hominibus poenitentiam agere, quia
statuit diem in qua judicaturus est orbem terrarum in
justitia, in viro in quo definivit, fidem praestans, suscitans
eum a mortuis [(Act. XVII, 30)]
.
9.
Haec ecclesiasticorum dogmatum doctrina; atque
adeo omnis qui contra haec sentit, anathema sit.
REFUTATIO THEODORIANI SYMBOLI A MERCATORE.

sentientibus; quod absit, ut quis hoc, vel dementissimus,
dicat et sentiat. Factus est enim homo, quod
non erat, Filius Dei Deus Verbum, non deponens
quod erat, sed manens Deus in Divinitatis, cum Patre
et Spiritu sancto, substantia vel natura.
4.
Numquid enim anima, saltem hominis cujuslibet,
mixta et connexa corpori amittit, vel immortalitatem
naturae suae, vel quod invisibilis, quodque incorporea
est? Non utique.

5.
Huic vanissimae atque inani calumniae opponenda
etiam trium angelorum in Sodomorum eversione
descendentium illa fidelissima et sacratissima historia,
quae eos exceptos ab Abraham prius, et manducasse,
et pedes lavisse designat [(Genes. X, 1)] . Num
illi in assumptione illa corporum ex angelica versi
et commutati esse substantia in corporum naturam
dicendi sunt? Avertat hanc dementiam Deus, non
utique, quia manentes in immortali atque incorporea
sua natura et substantia, in corporibus constituti ad
tempus, divinitus imperatum sibi officium impleverunt.
6.
Quis ergo ferat ista garrientem, et audiat duos
Dei filios eum verbis tantummodo, ad decipiendos
simplices, protestari non dicere; apertis vero sententiis

duos ostendere palam, diversi meriti, diversae
dignitatis, diversi status, diversae naturae?
7.
Fallit autem ac decipit, ut diximus, imperitos.
Quomodo enim dicit duos se non dicere filios, neque
sentire, dividens unum ab altero, unum temporalem,
alterum vero ab aeterno, secundum essentiam
et naturam; et illum temporalem participatione et
tantum vocabulo honorandum, non autem ex natura
esse Filium Dei, et Deum? nam singulorum status

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.