PL 48, col. 69

Commonitorium de Coelestio (Marius Mercator), J. P. Migne

Diacono sanctae memoriae Ambrosii Mediolanensis
episcopi est accusatus, sicut gestorum confectio se
habet, quibus idem libellus insertus est (quorum
gestorum exemplaria habemus in manibus), tamquam
hoc non solum ipse doceret, sed et per provincias
conspirantes sibi diversos, qui haec per populos
disseminarent, misisset, id est:
Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive
non peccaret, moriturus fuisset.
Quoniam peccatum Adae ipsum solum laesit, et non
genus humanum.
Quoniam parvuli, qui nascuntur in eo statu sunt
in quo fuit Adam ante praevaricationem.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.