PL 49, col. 238

De coenobiorum institutis (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In English: The Twelve Books on the Institutes of the Cœnobia, and the Remedies for the Eight Principal Faults 5.21

Intestinum in nobis quotidie geritur bellum: devicto
eo, omnia quae forinsecus sunt reddentur infirma, ac
militi Christi universa pacata erunt et subdita. Non
habebimus adversarium nobis extrinsecus metuendum,
si ea quae intra nos sunt spiritui devicta subdantur.
Nec solum nobis istud jejunium visibilium
ciborum ad perfectionem cordis et corporis puritatem
sufficere posse credamus, nisi fuerit huic animae
quoque jejunium copulatum. Habet namque et
illa suos noxios cibos, quibus impinguata, etiam sine
escarum abundantia, ad luxuriae praerupta devolvitur.
Detractio cibus ejus est, et quidem persuavis;
ira etiam cibus ejus est, licet minime levis; ad horam
tamen infelici eam esu pascens, ac pariter lethali

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.