PL 49, col. 241

De coenobiorum institutis (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In English: The Twelve Books on the Institutes of the Cœnobia, and the Remedies for the Eight Principal Faults 5.23

Quidquid autem extra consuetudinem praesumitur
usumque communem, ut vanitatis et gloriae atque
ostentationis morbo pollutum, antiquissima patrum
traditio notavit; nec quemquam ex his quos merito
scientiae ac discretionis enituisse pervidimus, vel
quos ad imitandum gratia Christi velut splendidissima
luminaria omnibus praelocavit, esu panis qui
apud eos vilis habetur ac facilis, abstinuisse cognovimus;
nec eorum quempiam qui hanc regulam declinantes,
praetermisso panis usu, leguminum, vel
olerum, seu pomorum refectionem sectati sunt, inter
probatissimos habitum aliquando conspeximus, sed
ne discretionis quidem aut scientiae gratiam consecutum.
Non solum enim caeteris inusitatas escas
expetere monachum non debere decernunt, ne videlicet

cursus ejus velut in propatulo cunctis expositus,
inanis factus ac vacuus cenodoxiae morbo depereat,
sed ne ipsam quoque jejuniorum castigationem
communem cuiquam facile patefieri oportere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.