PL 49, col. 528
Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne
In English: The Conferences of John Cassian 2.4
illud, Sol non occidat super iracundiam
vestram [(Ephes. IV)]
. Haec vitae nostrae gubernatio
dicitur secundum illud, Quibus non est gubernatio,
cadunt ut folia. Haec consilium rectissime nominatur,
sine quo nihil agere omnino, Scripturae auctoritate,
permittimur: ita ut ne ipsum quidem spiritale
vinum, quod laetificat cor hominis [(Psal. CIII)] , sine
ipsius sinamur moderatione percipere, secundum
illud: Cum consilio omnia fac, cum consilio vinum
bibe. Et iterum: Sicut civitas muris diruta et non
circumdata, sic est vir qui non cum consilio aliquid
agit [(Proverb. XXV, sec. LXX)]
. Cujus privatio quam
perniciosa sit monacho, testimonii hujus exemplum
ac figura declarat, dirutae eum ac sine muris comparans
civitati. In hac sapientia, in hac intellectus sensusque
consistit, sine quibus nec interior nostra aedificari
domus, nec spiritales poterunt divitiae congregari,
secundum illud: Cum sapientia aedificatur domus,
et cum intellectu iterum erigitur; cum sensu
implentur cellaria omnibus divitiis pretiosis et bonis [(Proverb. XXIV, sec. LXX)]
.
Haec, inquam, est solidus
cibus, qui nisi a perfectis tantum ac robustis sumi
non poterit, secundum illud: Perfectorum autem est
solidus cibus, eorum qui pro consuetudine exercitatos
habent sensus ad discretionem boni ac mali [(Heb. V)]
.
Quae in tantum utilis nobis ac necessaria comprobatur,
ut etiam verbo Dei ejusque virtutibus coaptetur,
secundum illud: Vivus est enim Dei sermo et
efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens
usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum
quoque ac medullarum, et discretor cogitationum
et intentionum cordis [(Heb. IV)]
. Quibus manifestissime
declaratur, nullam sine discretionis gratia perfecte
posse vel perfici, vel stare virtutem. Et ita tam
beati Antonii quam universorum sententia definitum
est, discretionem esse quae fixo gradu intrepidum
monachum perducat ad Deum, praedictasque
virtutes jugiter conservet illaesas, cum qua ad consummationis
excelsa fastigia minore possit fatigatione
conscendi, et sine qua multi etiam propensius
laborantes, perfectionis nequiverint culmen attingere.
Omnium namque virtutum generatrix, custos
moderatrixque discretio est.
CAPUT V. De morte Heronis senis.