PL 49, col. 533

Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In English: The Conferences of John Cassian 2.6

nisi quam per semetipsum Dominus illis praestitisset.
Cumque errantes eos per deserta et deficientes
jam fame conspexissent a longe Mazices
[ Lips. in marg. Marzites vel Marzitos] quidam (quae
gens cunctis pene nationibus feris immanior atque
crudelior est; non enim eos ad effusionem sanguinis,
ut nonnullas gentes, desiderium praedae, sed sola ferocitas
mentis instigat), eisque contra naturam feritatis
suae cum panibus occurrissent, unus ex eis,
subveniente discretione velut a Domino sibi porrectos,
cum gaudio et gratiarum actione suscepit, reputans
escam sibi divinitus ministrari, nec sine Deo
factum, ut hi qui semper hominum cruore gauderent,
deficientibus jam ac tabescentibus vitae substantiam
largirentur; alius vero recusans cibum,

velut ab homine sibi oblatum, inediae defectione consumptus
est. Quorum licet initia ex reprehensibili
persuasione descenderint, unus tamen, subveniente
discretione, id quod temere incauteque conceperat,
emendasse agnoscitur; alius autem in stulta praesumptione
perdurans, ac penitus discretionis ignarus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.