PL 49, col. 536
Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne
In English: The Conferences of John Cassian 2.8 · The Conferences of John Cassian 2.9
atque martyribus, tenebrosum ac tetrum, omnique
macie tabidum atque deformem, et contra Judaeorum
populum una cum Moyse, patriarchis atque
prophetis, summa tripudiantem laetitia, et splendidissimo
lumine coruscantem, suadens si mallet meriti
ac beatitudinis illorum particeps fieri, circumcisionem
quoque suscipere festinaret. Horum itaque
profecto tam lugubriter nemo fuisset illusus, si rationem
discretionis hujus assequi laborasset. Quamobrem
in quantum perniciosum sit discretionis gratiam
non habere, multorum casus et experimenta
declarant.
CAPUT IX. Interrogatio de acquirenda vera discretione.
Ad haec Germanus: Et novellis exemplis et
definitionibus antiquorum satis abunde perpatuit
discretionem fontem quodammodo atque radicem
cunctarum esse virtutum. Quomodo ergo acquiri
debeat, cupimus nobis exponi, aut quemadmodum,
utrum vera et ex Deo, an falsa et diabolica sit, possit
agnosci: ut secundum illam evangelicam, quam