PL 49, col. 611

Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In English: The Conferences of John Cassian 5.2 · The Conferences of John Cassian 5.3 · The Conferences of John Cassian 5.4

Octo sunt principalia vitia, quae humanum infestant
genus, id est, primum gastrimargia, quod
sonat ventris ingluvies; secundum fornicatio; tertium
philargyria, id est, avaritia, sive amor pecuniae;
quartum ira; quintum tristitia; sextum acedia, id
est, anxietas, sive taedium cordis; septimum cenodoxia,
id est, jactantia, seu vana gloria; octavum
superbia.
CAPUT III. De duobus vitiorum generibus, et efficientia eorum quadripartita.
Horum igitur vitiorum genera sunt duo. Aut

enim naturalia sunt, ut gastrimargia; aut extra naturam,
ut philargyria. Efficientia vero quadripartita
est. Quaedam enim sine actione carnali consummari
non possunt, ut est gastrimargia et fornicatio;
quaedam vero etiam sine ulla corporis actione
complentur, ut est superbia et cenodoxia: nonnulla
commotionis suae causas extrinsecus accipiunt, ut
est philargyria et ira; alia vero intestinis motibus
excitantur, ut est acedia atque tristitia.
CAPUT IV. Recapitulatio de gastrimargiae et fornicationis passione, et curatione earum.
Et ut haec eadem non solum disputatione, quantum
possumus brevi, sed etiam Scripturarum testimoniis
manifestiora reddamus, gastrimargia et fornicatio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.