PL 49, col. 613
Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne
In English: The Conferences of John Cassian 5.4
non poterunt [(Gregor. lib. XXXI Moral. cap. 31)] . Et
licet beatus Apostolus omnia vitia generaliter pronuntiaverit
esse carnalia, siquidem inimicitias et
iras atque haereses inter caetera carnis opera numeraverit [(Galat. V)] ;
nos tamen ad illorum curationes
atque naturas diligentius colligendas duplici ea divisione
distinguimus. Nam ex his quaedam dicimus
esse carnalia, quaedam vero spiritalia. Et illa
quidem carnalia, quae specialiter ad fomitem et ad
sensum pertinent carnis, quibus illa ita delectatur
ac pascitur, ut etiam quietas incitet mentes, invitasque
eas nonnumquam pertrahat ad suae voluntatis
assensum. De quibus beatus Apostolus quibusdam
ait: Et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis
carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et
cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et caeteri [(Ephes. II)]
.
Spiritalia vero dicimus quae, instinctu
animae solius orta, non solum nihil voluptatis
conferunt carni, sed etiam gravissimis eam languoribus
afficientia, miserrimae jocunditatis pastu animam
tantum nutriunt aegrotantem. Et idcirco haec
quidem simplici cordis indigent medicina; quae autem
carnalia sunt, non nisi duplici, quemadmodum
diximus, ad sanitatem curatione perveniunt. Unde