PL 49, col. 615
Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne
In English: The Conferences of John Cassian 5.5 · The Conferences of John Cassian 5.6
contagio, nequaquam scilicet aculeos concupiscentiae
carnalis expertus, quibus nos necesse est
etiam ignorantes invitosque compungi; quippe cui
nulla inerat similitudo seminationis vel conceptionis
humanae, ita rationem conceptus ejus archangelo
nuntiante: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus
Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur
ex te sanctum, vocabitur Filius Dei [(Luc. I)]
.
CAPUT VI. De ratione tentationis qua a diabolo tentatus est Dominus.
In illis enim passionibus etiam ipse tentari debuit,
incorruptam imaginem Dei ac similitudinem
possidens, in quibus et Adam tentatus est, cum
adhuc in illa inviolata imagine Dei perduraret, hoc
est gastrimargia, cenodoxia, superbia, non in quibus
post praevaricationem mandati, imagine Dei ac similitudine
violata, suo jam vitio devolutus involvitur.
Gastrimargia namque est, qua interdicti ligni praesumit
edulium; cenodoxia, qua dicitur, Aperientur
oculi vestri [(Genes. III)]
; superbia, qua dicitur, Eritis