PL 49, col. 620
Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne
In English: The Conferences of John Cassian 5.8 · The Conferences of John Cassian 5.9
causantur. Quod extra naturam sit philargyria, hinc
liquido pervidetur, quia nec originale probatur in
nobis habere principium, nec de materia concipitur,
quae pertingit ad animae vel carnis participationem,
vitaeque substantiam. Nihil enim ad usum vel necessitatem
naturae communis praeter escam quotidianam
ac potum certum est pervenire; reliquae
vero universae materiae, quantolibet studio atque
amore serventur, alienae tamen ab humana indigentia
etiam usu vitae ipsius approbantur, ideoque hoc,
velut extra naturam existens, non nisi tepidos ac
male fundatos monachos pulsat. Quae autem naturalia
sunt etiam probatissimos monachorum, et quidem
in solitudine commorantes, attentare non desinunt.
Et in tantum hoc verissimum comprobatur, ut
etiam gentes nonnullas ab hac passione, id est philargyria,
liberas omnimodis agnoscamus, quia nequaquam
vitii hujus aegritudinem usu et consuetudine
receperunt. Illum quoque priorem mundum,
qui ante diluvium fuit, diutissime concupiscentiae
hujus rabiem credimus ignorasse. Quae etiam in uno
quoque nostrum recte abrenuntiante sine ullo labore
probatur exstingui, cum scilicet universis quis facultatibus
abjectis, ita expetierit coenobii disciplinam,
ut ex iis ne unum quidem denarium sibimet
superesse patiatur. Cujus rei testes multa hominum
millia possumus invenire, qui cum sub momento
brevissimo dispersis omnibus substantiis suis in tantum
hanc eradicaverunt passionem, ut ne tenuiter
quidem ab ea pulsentur ulterius. At nihilominus
omni tempore contra gastrimargiam pugnantes, nisi
ingenti circumspectione cordis et abstinentia corporis
dimicaverint, securi esse non possunt.
CAPUT IX. Quod tristitia et acedia nulla provocatione extrinsecus generentur, sicut alia vitia.
Tristitia et acedia nulla, quemadmodum supra
diximus, accedente extrinsecus provocatione generari