PL 49, col. 623
Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne
In English: The Conferences of John Cassian 5.10
parit. Sed ab illis sex prioribus vitiis penitus dissident,
nec simili cum eis societate foederantur. Siquidem
non solum nullam ex illis occasionem suae
generationis accipiunt, sed etiam contrario modo
atque ordine suscitantur. Nam illis evulsis haec vehementius
fructificant, et illorum morte vivacius
pullulant atque succrescunt. Unde etiam diverso
modo ab his duobus vitiis impugnamur. In unumquodque
enim illorum sex vitiorum tunc incidimus,
cum a praecedentibus eorum fuerimus elisi; in haec
vero duo victores et vel maxime post triumphos periclitamur
incurrere. Omnia igitur vitia quemadmodum
incremento praecedentium generantur, ita illorum
diminutione purgantur. Et hac ratione ut superbia
possit excludi, cenodoxia est praefocanda. Et