PL 49, col. 630

Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In English: The Conferences of John Cassian 5.14

sunt praelia, ut unusquisque vitium quo maxime
infestatur explorans, adversus illud arripiat principale
certamen, omnem curam mentis ac sollicitudinem
erga illius impugnationem observationemque
defigens, adversus illud quotidiana jejuniorum dirigens
spicula, contra illud cunctis momentis cordis
suspiria crebraque gemituum tela contorquens, adversus
illud vigiliarum labores ac meditationes sui cordis
impendens, indesinenter quoque orationum ad
Deum fletus fundens, et impugnationis suae exstinctionem
ab illo specialiter ac jugiter poscens. Impossibile
namque est de qualibet passione triumphum
quempiam promereri, priusquam intellexerit industria
vel labore proprio victoriam certaminis semet
obtinere non posse; cum tamen ut valeat emundari,

necesse sit eum die noctuque in omni cura et sollicitudine
permanere. Cumque se ab ea senserit absolutum,
rursum latebras sui cordis simili intentione
perlustret, et exploret quam sibi inter reliquas perspexerit
diriorem, atque adversus eam specialius
omnia spiritus arma commoveat, et ita semper validioribus
superatis celerem de residuis habebit facilemque
victoriam: quia et mens triumphorum processu
reddetur fortior, et infirmorum [ Lips. in marg.
infirmiorum] pugna succedens promptiorem ei proventum
faciet praeliorum; ut fieri solet ab his qui
coram regibus mundi hujus omnigenis congredi bestiis,
praemiorum contemplatione, consueverunt,
quod spectaculi genus vulgo pancarpum nuncupatur.
Hi, inquam, feras quascumque fortiores robore vel

feritatis rabie conspexerint diriores, adversus eas
primae congressionis certamen arripiunt, quibus exstinctis,
reliquas, quae minus terribiles minusque
vehementes sunt, exitu faciliore prosternunt. Ita et
vitiis semper robustioribus superatis, atque infirmioribus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.