PL 49, col. 634

Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In English: The Conferences of John Cassian 5.16

numeri quam virtutes, devictis tamen illis octo principalibus
vitiis, ex quorum natura eas certum est
emanare, omnes protinus conquiescunt, ac perpetua
pariter cum his internecione delentur. De gastrimargia
namque nascuntur comessationes, ebrietates;
de fornicatione, turpiloquia, scurrilitas, ludicra,
ac stultiloquia; de philargyria, mendacium, fraudatio,
furta, perjuria, turpis lucri appetitus, falsa testimonia,
violentia, inhumanitas ac rapacitas; de ira,
homicidium, clamor et indignatio; de tristitia, rancor,
pusillanimitas, amaritudo, desperatio; de acedia,
otiositas, somnolentia, importunitas, inquietudo,
pervagatio, instabilitas mentis et corporis, verbositas,
curiositas; de cenodoxia, contentiones, haereses, jactantia,
ac praesumptio novitatum; de superbia, contemptus,

invidia, inobedientia, blasphemia, murmuratio,
detractio. Quod autem hae pestes etiam robustiores
sint, manifeste naturae ipsius impugnatione sentimus.
Fortior enim militat in membris nostris oblectatio
carnalium passionum vel vitiorum, quam studia virtutum,
quae non nisi summa contritione cordis et
corporis acquiruntur. Si autem et illas innumerabiles
hostium catervas spiritalibus oculis contempleris,
quas beatus Apostolus enumerat dicens: Non est
nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed
adversus principatus, adversus potestates, adversus
mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia
nequitiae in coelestibus [(Ephes. VI)]
; et illud quod de
viro justo, in nonagesimo dicitur psalmo: Cadent a
latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; liquido

pervidebis, quod multo majoris sint numeri, et validiores

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.