PL 49, col. 831
Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne
In English: The Conferences of John Cassian 10.9 · The Conferences of John Cassian 10.10
contingere, nec me laboraturum credo, ut jam intra
aulam quodammodo ipsius oberrantes, in adyta quoque,
in quantum Dominus direxerit, introducam,
nec vos ad introspicienda haec quae demonstranda
sunt, ullo difficultatis obstaculo retardandos. Proximus
enim cognitioni est, qui quid inquirere debeat,
prudenter agnoscit, nec a scientia longe est qui
coepit intelligere, quid ignoret. Et idcirco non vereor
notam proditionis vel levitatis incurrere, si ea, quae
in superiore tractatu de perfectione orationis disserens
disputationi subtraxeram, propalavero; quorum
virtutem vobis in hoc exercitio ac studio collocatis,
etiam sine ministerio nostri sermonis, per Dei
gratiam arbitror fuisse reserandam.
CAPUT X. De institutione orationis perpetuae.
Quapropter, secundum illam institutionem quam
parvulorum eruditioni prudentissime comparastis,
qui alias elementorum traditionem primam percipere
non possunt, nec eorum vel agnoscere lineas, vel intrepida
manu queunt describere characteres, nisi